Latin
2.1.458 to 2.1.463
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.458-463
Not analysed yet
Alexander III. Priori et Fratribus de Guiseburch. Constitutis in praesentia nostra dilecto filio nostro R. canonico vestro, et responsalibus dilecti filii nostri G. praepositi de Beril. super possessione ecclesiae de Lamento, in quam de mandato et auctoritate nostra per iudices delegatos, videlicet Exoniensem episcopum et priorem de Chinelwi ,causa rei servandae fueratis inducti, hinc inde fuit coram nobis aliquamdiu disputatum. Tandem vero post rationes et allegationes utrinque productas ex utriusque partis assertione tenuimus, quod licet causa rei servandae tantum in eiusdem ecclesiae possessionem inducti fueritis, infra annum tamen altera pars super eadem causa vobiscum standi iuri non praestitit cautionem: licet voluntatem ipsam cautionem praestandi habuerit, et vos eam parati recipere fuissetis. Inde est, quod nos de communi fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica decernimus, ut vos amodo possessionem praescriptae ecclesiae, salvo iure, quod idem praepositus in petenda ecclesia habere dignoscitur, libere et absque contradictione qualibet habeatis, nec praefatus praepositus super eadem possessione vos audeat aliquatenus de cetero vexationibus fatigare . Ut autem nostrae diffinitionis sententia futuris temporibus inviolabiliter observetur, eam apostolico duximus patrocinio roborandam, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Apostolorum Petri et Pauli se asserit incursurum . CAP. II. Tempus annale non currit missionem passo, si infra illud cautionem iudicibus vel alteri eorum aliis absentibus obtulit, licet per eos seu per eum recepta non fuerit. Et est casus notabilis secundum hunc intellectum. Clemens III. Episcopo et Archidiacono Eboracensibus. Quum, sicut accepimus, inter dilectum filium P. subdecanum Baiocensem et dilectas in Christo filias ,abbatissam et conventum sanctae Trinitatis de Cadomo super ecclesia de Capit. quaestio verteretur, de Thaurino et de Corinth. abbates, ac archidiaconus Chima. a sede apostolica delegati, moniales ipsas rei servandae causa in possessionem rei petitae miserunt, quod in personas contumacium iuris videtur constitutio decrevisse . Unde, quum hoc ad subdecani notitiam pervenisset, ad archidiaconum praedictum accessit, et offerens ei sistendi iudicio cautionem, quoniam abbas de Corinth. profectus erat in Angliam, et abbas Thaurinensis viam fuerat universae carnis ingressus, possessionem infra annum sibi iuris ordine resignari cum instantia postulavit, sed non potuit obtinere. Processu vero temporis moniales, quas diximus, ad venerabilem fratrem nostrum W. Rothomagensem archiepiscopum et dilectos filios abbatem S. Catharinae et I. de Veteri Ponte archidiaconum Rothomagensem literas alias impetrarum, quorum iudicium ideo subdecanus, sicut asserunt, subire recusat, quod praedictum archiepiscopum habet certa ratione suspectum, et metuit, ne coniudices ad partem quamlibet eius auctoritate de facili trahantur. Quia vero nemo invitus suspectorum iudicum compellitur iudicio subiacere ,Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si certam suspicionis causam contra archiepiscopum ostenderit subdecanus, audiatis negotium, et appellatione remota mediante iustitia terminetis, in primis tamen ,si, ita est sistendi iudicio ab eo cautione recepta, ei possessionem restitui faciatis. Nec obstare volumus, quod annus elapsus esse proponitur, si per eum non steterit, quo minus infra annum et possessionem receperit, et dederit cautionem. Si quid autem per praedictas literas, ex quo suspectos iudices recusavit, adversus eum super hoc noveritis contra iustitiam innovatum, in statum debitum reducatis, in his omnibus sine appellationis obstaculo processuri .