# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.532-541

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.532 to 2.1.541. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.532

CAP. IV. Non creditur marito asserenti etiam cum iuramento, uxorem se cognovisse, si uxor per matronas attestantes per ipsius corporis aspectum probat contrarium. Gregorius VIII. Praeposito sancti Cataldi. Proposuisti nobis, dilecte fili praeposite , quod causa matrimonii, quae inter dilectum filium nostrum O. de Casa nova, et S. filiam O. de Pisco mulierem vertitur, tibi fuit de mandato apostolico delegata. Quumque partes essent in tua praesentia constitutae, mulier proposuit, se nec a viro cognitam, nec potuisse cognosci, quod tam proprio iuramento, quam testimonio septem mulierum probavit, quae per aspectum corporis eam esse virginem asseverant; viro autem per iuramentum suum contrarium asserente, vos in negotio procedere minime voluistis, donec de hoc nostrum consilium haberetis . Videtur igitur nobis, quod iuramento puellae et testimonio illarum septem mulierum, quae ipsam per experientiam virginem asseverant , fides est potius adhibenda. CAP. V. Singulares de universitate possunt ad commodum universitatis reprobare instrumentum falso confectum nomine universitatis. Clemens III. Tertio quippe loco fuit a nobis ita quaesitum: Ecce quidam regularis sigillo capituli quoddam instrumentum cuidam amico suo signavit, in quo facta ei alienatio quarundam rerum ecclesiae immobilium continetur. Quo exhibito in iudicio procurator universitatis illud asseruit de assensu conventus non fuisse confectum, et adulterinum vel furtivum esse sigillum. Quumque, volens falsitatem civiliter revelare , fratres regulares ad perhibendum testimonium produxisset, iurati dixerunt, quod eo tempore, quo adversarius allegabat idem instrumentum sibi fuisse collatum , quotiens de hoc inter fratres aliqua erat mentio, consilium totius conventus et vox fuit unanimis, quod nolebant alienationem rerum illarum, sed res domus suae fore integras et conservari volebant. Sed quoniam contra hoc nihil pars adversa probavit, respondemus secundum assertionem testium tantummodo iudicandum. CAP. VI. Ubi agitur de matrimonio contrahendo, probato impedimento et publicatis attestationibus alii testes super defectu impedimenti admittendi non sunt.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
