# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.54-63

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.54 to 2.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.54

CAP. XIV. Principalis persona per se, non per advocatum debet factum proponere in iudicio, nisi sit indiscreta. Idem Episcopo Heliensi. Pastoralis ( Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Statuimus praeterea, ut principales personae non per advocatos, sed per se ipsas factum proponant, nisi forte sint adeo indiscretae, ut earum defectus de iudicis licentia per alios suppleatur. [ Quum autem etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.] CAP. XV. Si actio et intentio sunt ineptae, vel sola intentio, debet reus absolvi ab instantia iudicii; iterum tamen actor audietur, si apte egerit. H. d. quoad intellectum. Idem nobili viro Matthaeo de Riparia. Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campaniae super ecclesia S. Angeli de Casaperota, actis confessionibus et attestationibus auditis, instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod T. vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde, non obstante confirmatione felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decrevimus ipsum irritum et inane . Actionem autem , quam super iure patronatus eiusdem ecclesiae contra praefatos milites intentabas, incongruentem cognovimus et ineptam, quia, quum testes induxeris ad probandum, quod, quando praefatus A. vicedominus ecclesiam eandem tanquam sequestratam accepit, tu ius patronatus ipsius ecclesiae possidebas, proiecto nec rei vindicationem intentare, nec ipsius restitutionem poteras postulare. Unde intentionem tuam in hac parte pronunciavimus non tenere, absolventes eosdem milites ab eadem, ita tamen, quod si congruentem et aptam intentare volueris actionem, respondere tibi nililominus teneantur. [ Nulli ergo etc. Dat. Later. IX. Kal. April. Ao. X. 1207.] CAP. XVI. Praeceptores templi pro domibus suis agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel quod ignota sit eorum origo.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
