# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1-27

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1 to 3.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1

TITULUS I. DE VITA ET HONESTATE CLERICORUM. CAP. I. Quum celebratur, divi sus esse debet clerus a populo. Ex concilio Maguntino. Ut laici secus altare, quando sacra mysteria celebrantur, tam ad vigilias quam ad missas penitus stare vel sedere inter clericos non praesumant; sed pars illa, quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum. CAP. II. Ex concilio Pictaviensi. Clerici arma portantes et usurarii excommunicentur. CAP. III. Presbyter habens populum debet habere clericum, qui secum cantet et in aliis hic expressis eum iuvet. Ex concilio Maticensi. Ut quisque presbyter, qui plebem regit, clericum habeat, qui secum cantet, et epistolam et lectionem legat, et qui possit scholas tenere, et admonere suos parochianos, ut filios suos ad fidem discendam mittant ad ecclesiam, quos ipse cum omni castitate erudiat. CAP. IV. Gregorius IX. Si quis ex clericis comam relaxaverit, anathemas it. CAP. V. Ex concilio Carthaginensi. Clericus neque comam nutriat, neque barbam. CAP. VI. Clericus non professus, nec in sacris exsistens, potest uxorem ducere; sed iterum tondebitur, si vult gaudere privilegio clericali, vel dispensative tenere beneficium. H. d. secundum modam, qui est magis consentaneus literae, secundum quem ponit unum casum duntaxat. Ex concilio Triburiensi. Clericus, si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu, nec monasterio a parentibus traditus, uxorem permittatur habere, et iterum tondeatur, nec in vi ta sua uxorem dimittere audeat. CAP. VII. Clericus debet tonsuram deferre, et si non vult, potest invitus a suo superiore tonderi. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo. Clericis ( Et infr a : [ cf. c. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.]) Clerici, qui comam nutriunt et barbam etiam inviti a suis archidiaconis tondeantur. Vestimentis etc. ( cf. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.) CAP. VIII.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
