# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1005-1016

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1005 to 3.1.1016. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1005

Terra coemeteriata pro sepultura fodienda vendi non debet. Innocentius III. Episcopo Magalonensi. Abolendae consuetudinis, immo abominabilis corruptelae perversitas apud montem Pessulanum, ut dicitur, inolevit, ut videlicet decedentibus non prius permittatur effodi sepultura, quam pro terra, in qua sepeliendi sunt, certum p retium ecclesiae persolvatur. Quia igitur id longe est a regula pietatis et ab ecclesiae honestate, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, quum loci dioecesanus exsistas, inhibeas clericis, ne quicquam omnino praesumant exigere hac de causa, iniungens laicis, ut laudabilem consuetudinem, erga Dei ecclesiam pia devotione fidelium introductam, observent nec fermento haereticae pravitatis illam corrumpere videantur sub praetextu ecclesiasticae puritatis . CAP. XIV. Excommunicatus, qui per suum presbyterum fuit absolutus in morte, in coemeterio sepeliri debet, et ad satisfaciendum coguntur heredes. Gregorius IX. Episcopo N. Parochiano tuo, qui excommunicatus pro manifestis ex cessibus, videlicet homicidio, incendio, violenta manuum iniectione in personas ecclesiasticas, ecclesiarum violatione vel incestu fuit, dum ageret in extremis, per presbyterum suum iuxta formam ecclesiae absolutus, non debent coemeterium et alia ecclesiae suffragia denegari, sed eius heredes et propinqui, ad quos bona pervenerunt ipsius, ut pro eodem satisfaciant, censura sunt ecclesiastica compellendi. TITULUS XXIX. DE PAROCHIS, ET ALIENIS PAROCHIANIS. CAP. I. Inter episcopum substitutum episcopo haeretico, et ipsum episcopum haereticum reversum et ex dispensatione receptum, dividitur episcopatus modo hic expresso. Ex concilio Africano. Si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem est conversus, aequaliter inter se dividant eas, quae sic inventae fuerint, ubi ambae partes fuerint, id est, ut alia loca ad illum, alia ad alium pertineant, ita, ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quodsi forte unus fuerit locus, ad eum pertineat, cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est , ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Sed si forte antiqui catholici suum [ episcopum ] voluerint, et illi suum, qui ex Donatistis conversi sunt, plurimorum voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, maioris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerint, ut non possint aequaliter dividi, velut si in impari numero fuerint, distributis eis locis, qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod dictum est, quum de uno loco superius tractaretur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
