# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1074-1081

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1074 to 3.1.1081. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1074

CAP. XI. Privilegium super decimis laborum non extenditur ad terras, quae aliis traduntur excolendae. Idem. Licet de benignitate sedis apostolicae sit vobis indultum, ut de laboribus vestris , quos propriis manibus vel sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini; propter hoc tamen non est licitum vobis, cuilibet decimas de terris vestris subtrahere, quas aliis traditis excolendas. Relatum est siquidem auribus nostris, quod, quum terras quasdam quas in decimatione dilecti filii nostri thesaurarii Senonensis habetis detis rusticis vestris excolendas et ei exinde decimas sicut debetis non solvitis, nec facitis a rusticio ipsis exsolvi. Quum igitur quanto arctius vos et ordinem vestrum diligimus, tanto minus volumus efficere quae sunt honestati contraria vel obvia rationi, aut ex quibus privilegiorum nostrorum tenorem transgredi videamini, quum privilegium videatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati vestrae mandamus, quatenus de terris illis quas in decimatione praedicti thesaurarii propriis manibus non excolitis sed rusticis traditis excolendas decimas vobis usurpare nullatenus praesumatis, sed eas inprimis eidem thesaurario faciatis cum integritate persolvi scituri pro certo, quodsi praeceptum nostrum contempseritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo Senonensis dedimus in mandatis, ut rusticos, quibus in decimatione praefati thesaurarii terras dederitis excolendas, ad solvendum [ inde ] decimas eidem thesaurario appellatione cessante districte compellat . CAP. XII. Privilegium super decimis laborum etiam ea, quae non sunt novalia, comprehendit. Idem. Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod quidam vestrum a dilectis filiis nostris abbate et fratribus [ de Pipennella, qui sunt ] Cisterciensis ordinis, de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas exigere et extorquere conantur , Illud privilegii capitulum apostolicae sedis prava interpretatione ac malitiosa pervertentes, quo Cisterciensibus indulgetur, ne de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, aliquis decimas ab eis exigat. Asserunt enim , quod pro labori bus novalia intelligi debent. Unde quoniam fratres praescripti ordinis benignitate apostolica fovere volumus, et, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel ipsos contra iustitiam molestandi quamlibet, attentius providere: fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus non permittatis hoc fieri. Nam, si intelligeremus tantummodo de novalibus, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorundam aliorum ponimus .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
