Latin
3.1.1082 to 3.1.1093
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1082-1093
Not analysed yet
CAP. XIII. Decimae novalium debentur ecclesiae, in cuius parochia surgunt; si vero non sunt in certa parochia, debentur dioecesano; qui potest sibi retinere, rei alteri ecclesiae concedere. Idem Brixiensi Episcopo. Quoniam a nobis sollicitudo tua requisivit, quid de decimis novalium tuae dioecesis tibi sit statuendum, tuae fraternitati significatione praesentium respondemus, ut, si terrae illae ,quae arabiles sunt, infra certam alicuius ecclesiae parochiam fuerint, tu decimas earum, tua parte retenta, eidem ecclesiae facias assignari; alioquin ipsas secundum discretionem a Deo tibi datam alii ecclesiae deputare, vel ad opus tuum poteris retinere, ita quidem, quod, si quis in his contraire praesumpserit, tu eum ecclesiastica censura usque ad dignam satisfactionem percellas. Sententias vero super decimis a Consulibus datas praesertim quum sanctorum patrum institutionibus obvient, irritas esse decernas et eas omni contradictione et appellatione postposita revoces. Quod si laicus aliquis a sacerdotibus vel clericis decimas de laboribus suis in tua dioecesi requisiverit eum ab exactione huiusmodi prorsus cessare compellas et laicos illos, qui a colonis tertiam vel quartam partem laborum suorum ante solutionem decimarum recipiunt, decimam de portione sua secundum quod colonus de parte quae illum contingit exsolvere consueverit, absque diminutione aliqua iis, quibus iure debentur facias exhibere . CAP. XIV. Decimae possunt exigi. Idem Remensi Archiepiscopo. Parochianos vero tuos ad solvendas decimas ecclesiis, quibus eas debent, ecclesiastica debes severitate compellere; quia ,Quum decimae non ab homine, sed ab ipso Domino sint institutae, quasi debitum exigi possunt. CAP. XV. Decima laico iure hereditario concedi non potest. Idem Ambianensi Episcopo. Ad haec donationem decimae, quam abbas sancti S. de Monstrali cuidam laico concessit per successionem tenendam, quoniam sanctuarium Dei iure hereditario possideri non debet, in irritum penitus revoces et viribus carere decernas, et laicum, nisi decimam ipsam ipsi ecclesiae libere et absolute resignaverit, vinculo excommunicationis adstringas.