# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1094-1106

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1094 to 3.1.1106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1094

CAP. XVI. Iudaei coguntur praediales decimas solvere, aut praedia dimittere. Idem Marsiliensi Episcopo. De terris vero, quas Iudaei colunt, tuae prudentiae respondemus, ut eos ad decimas persolvendas, vel ad possessiones penitus renunciandas cum omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiae valeant suo iure fraudari. CAP. XVII. Decimae vel oblationes ecclesiae laicis concedi non possunt, et praelatus contra faciens est puniendus. Idem. Quamvis sit grave nimis et divini dignum animadversione iudicii habeatur, quod laici quidam quod sacerdotum est in ecclesiasticis rebus usurpant : maiorem tamen incurrunt formidinem ac dolorem , quod fomitem sui erroris dicuntur in ipso clero aliquoties invenire, dum quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum aliorumque praelatorum ecclesiae decimas et ecclesias [ ipsas ] disponere eis indulgent, et eos in devia mortis impellunt, qui praedicatione eorum ad viam vitae fuerant revocandi. De quibus dicit Dominus per Prophetam: "Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem provocant animas eorum. "Unde Statuimus, ut, si quis alicui laico in saeculo remanenti ecclesiam, decimam oblationemque concesserit, a statu suo, sicut arbor, quae inutiliter terram occupat, succidatur, et, donec emendet, dolore suae iaceat ruinae prostratus. CAP. XVIII. Statur consuetudini, an colonus solvat decimam ecclesiae, in cuius parochia sita sunt praedia, an ecclesiae ubi audit divina et percipit ecclesiastica sacramenta. Idem. Quum sint homines in parochia unius ecclesiae, sicut asseris, qui terras in alia parochia excolunt : tua discretio nos consuluit, cui ecclesiae de terris i llis decimas solvere debeant, an ei, in cuius parochia sint constituti, an illi, in qua divina audiunt et alia ecclesiastica percipiunt sacramenta . Sane, quum huiusmodi quaestio temporibus praedecessorum nostrorum saepius mota fuerit, nec ab aliquo terminata, aliis intuitu territorii, aliis personarum obtentu asserentibus debere persolvi , non est nobis facile super hoc certum dare responsum, quum auctoritates sanctorum Patrum etiam sint diversae. Et ideo in huiusmodi dubitatione ad consuetudinem duximus recurrendum, et attendendum etiam, si illae ecclesiae in uno sint vel in diversis episcopatibus constitutae; quia difficile nimis videtur, ut una ecclesia in episcopatu alterius recipiat decimas, quum ex hoc episcopatuum fines confundi non immerito viderentur. [ Illud autem etc. cf. c. 8. de praescr. II. 26.] CAP. XIX.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
