Latin
3.1.1107 to 3.1.1117
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1107-1117
Not analysed yet
Non potest laicus transferre decimam in alium laicum, etiamsi cum titulo illam possideat. H. d. cum gloss. Ex concilio Lateranensi. Prohibemus insuper ,ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre. Si quis vero receperit, et ecclesiae non reddiderit, Christiana sepultura privetur. CAP. XX. Decima personalis debetur ecclesiae, ubi quis percipit sacramenta, licet alibi lucrum contigerit; in praediali vero statur consuetudini, si in aliena parochia colonus praedium coluit. Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo. Ad apostolicae sedis regimen, licet immeriti, dignatione divina vocati, omnibus sumus ecclesiae filiis debitores, et pro scientiae nostrae modo respondere cogimur consultationibus singulorum . Intelleximus autem ex literis tuis ,quod quaedam consuetudo in Hungaria inolevit, ut multitudo populi plerumque de parochia unius episcopi in dioecesim alterius transferatur. In qua licet per multa tempora moram traxerit, uterque tamen episcoporum, tam is, cuius parochiam reliquerunt, quam is, cuius parochiani sunt facti, decimationem requirit, [et eos, nisi ad voluntatem ipsius solvant, interdicto supponit, ]unde invidiae et [plurimae ]contentiones oriuntur . Ideoque tua nos duxit fraternitas consulendos, cui potius decimae sint reddendae. Noveris igitur, quod, si de artificio, vel negotiatione et agricultura, quam infra terminos parochiae, in qua moratur, exercet, vel aliis huiusmodi decimae solvantur ; aequum est, ut illi ecclesiae decimae personales reddantur ab eis, in qua ecclesiastica percipiunt sacramenta. Apostolus enim dicit: "Si vobis seminavimus spiritualia etc. "Decimas vero messium vel fructuum arborum, si coluerint in alia parochia, quam in ea, in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum. CAP. XXI. De omni fructu praedii solvendae sunt decimae. Clemens III. Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum ecclesiae tuae nobis est querela proposita, quod quidam agricultores, quum simul vel [in ]diversis temporibus anni in eodem horto vel agro diversa semina sparserint, non nisi de unius illorum seminum fruct ibus decimas illi persolvunt, quidam etiam decimas de agrorum proventibus non curant exsolvere, nisi quibusdam [prius ]deductis expensis, quas faciunt pro illis ad horreum vel ad aream deportandis. Quia igitur per hoc canonicis ipsis et ecclesiae Dei non modica irrogatur iniuria, quum Levitis absque expensis decimas sit iniunctum persolvi ,Mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate ,si noveris, rem taliter se habere, agricultores illos, ut de omnibus praediorum fructibus, nullis subtractis expensis, sed integras potius decimas et absque diminutione persolvant, ecclesiastica censura omni contradictione et appellatione cessante compellas, et auctoritate nostra districte inhibeas, ne talia de cetero aliqua cupiditate seu praesumptione attentent . [Dat. Laterani Ao. III. ]