# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1118-1125

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1118 to 3.1.1125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1118

CAP. XXII. Decimae praediales solvendae sunt expensis non deductis. Coelestinus III. Non est in potestate hominum, quum plantant arbores vel aliqua semina terrae m andant, quid eis satio vel plantatio sit redditura, quum iuxta verbum Apostoli, ad literam exponendam, neque qui plantat bene aliquid faciat, neque qui rigat, sed Deus, qui tribuit incrementum. Audivimus autem, quod quidam vestrum de vineis, olivetis, cannamellis et frugibus non nisi primo deductis expensis seminum laboris et agriculturae decimas curant ecclesiis exhibere . Re vera, sicut sancti Patres in suis tradiderunt scripturis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, et negotiatione, de ipsa etiam militia, et de venatione, et de omnibus bonis decimae sunt ministris ecclesiae tribuendae; ita etiam , ut, qui de his eas solvere neglexerint, ecclesiastica d istrictione debeant percelli. Praeterea si quis Domino decimas non dederit, quae sunt tributa egentium animarum, et ex debito requiruntur ad decimam partem, ut docet Augustinus, revocari meretur . Volumus ergo et districte praecipimus, quatenus, antequam ullas deducatis de cunctis vestris bonis praedictis expensas, salvis privilegiis Romanae ecclesiae decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita persolvatis. CAP. XXIII. De reditibus molendini ad ventum solvendae sunt decimae. Coelestinus III. Ex transmissa querela Bertrandi Dolensis archidiaconi rectoris ecclesiae de N. i ntelleximus, quod, quum M. miles molendinum quoddam ad ventum in terra quadam infra fines parochiae suae, de cuius terrae proventibus decimas solebat ecclesia percipere memorata, construxit, de ipsius molendini obventionibus decimas ei solvere contradicens, in salutis suae periculum detinere non veretur . Quia igitur fidelis homo de omnibus, quae licite potest acquirere, sine diminutione decimas erogare tenetur : discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus H. militem ad solutionem decimarum de his, quae de praedicto molendino ad ventum proveniunt, sine diminutione aliqua per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
