# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1158-1167

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1158 to 3.1.1167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1158

CAP. XXXII. Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad �. Illae  (Illae etc.:) Iste �. propter sui brevitatem non summatur. Idem in concilio generali. In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes, quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine Christiano. His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesias, maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ipsi domini, talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata. CAP. XXXIII. Prius solvendae sunt decimae, quam census seu tributa, et, si prius illa solvuntur, postea decimari debent. Idem in eodem. Quum non sit in homine, quid semen serenti respondeat, quoniam iuxta verbum Apostoli, " neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, s ed qui incrementum dat, Deus, " ipsum, qui de mortificato semine plurimum fructum affert, nimis avare quidam in decimis defraudare nituntur, census et tributa, quae interdum indecimata praetereunt de frugibus primitus deducentes. Quum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi Dominus decimas reservaverit, nos, et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes, statuimus, ut in praerogativam dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum, vel saltem hi, ad quos census vel tributa indecimata pervenerint, quoniam res cum onere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis, quibus de iure debentur. CAP. XXXIV. Cistercienses, templarii et hospitalarii de fructibus possessionum, quas acquisierunt post concilium generale, de quo hic, decimas solvere tenentur, si de illis possessionibus prius solvebantur decimae.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
