# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1183-1197

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1183 to 3.1.1197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1183

Clericus saecularis, utens habitu et nomine monachali, cogitur, ut fiat monachus, vel ab hoc desistat. Ex concilio Toletano. Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse , et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur , ut vel veri monachi sint, vel veri clerici. CAP. IV. Novitia, quae sponte se ingerit actibus professarum, per hoc censetur professa. H. d. et est casus multum notabilis. Ex concilio Arelatensi. Vidua, si sponte velum conversionis, quamvis non sacrum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius debet habere, licet sacramento firmare velit, eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut iterum deponere posset. CAP. V. Monachus temere ad aliud monasterium transire vel peculium habere non potest. Gregorius Anthemio Subdiacono. Ioannes fra ter et coepiscopus noster [ directo ] per Iustum clericum [ suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere, sed et, quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere. ] Propterea [ experientiae ] tuae Praesenti iussione mandamus, ut neque monachum ulterius de monasterio in monasterium temere migrare liceat, nec eorum aliquem peculiare quicquam habere permittas . Sed si [ quilibet ] hoc praesumpserit, in monasterio, in quo ab initio conversatus est, et sub abbatis sui regula, de qua fugerat [ eum ] competenti coercitione reddatur, [ ne si tantam iniquitatem etc. ] CAP. VI. Ubi est dura congregatio vel religio, requiritur in profitente plena pubertas, scilicet tempus XVIII. annorum. H. d. habito respectu ad mentem literae, et est textus singularis. Ex Registro Gregorii. Quia in insulis dura est congregatio monachorum, etiam pueros in eorum monasteriis ante XVIII. annum suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
