Latin
3.1.1206 to 3.1.1217
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1206-1217
Not analysed yet
CAP. IX. Qui recipit habitum professorum, ubi distincti sunt habitus, compellitur ibi vel alibi esse religiosus; sed, si recipit habitum novitiorum, potest ad saeculum redire. Idem Eliensi Episcopo. Super eo, quod quaesitum fuit a nobis ex parte tua de clericis, qui religionis habitum susceperunt, et ante professionem ad priorem statum sunt reversi, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si austeritatem religionis, ad quam migrasse noscuntur, servare noluerint, ad minorem religionem sunt cogendi transire. Nec amplius in ecclesiis saecularibus debent assumi, ne contra votum suum ,quod Domino fecerunt, in animarum suarum periculum venire probentur. Verum si ante susceptum huiusmodi habitum in probatione positi recedere voluerint, secundum regulam beati Benedicti non videtur prohiberi ad priorem statum redire, quae videtur praecipere, ut in eadem veste, in qua veniunt, revertantur. [Praeterea etc. cf. c. 1. de conv. coni. III. 32.] CAP. X. Canonicus regularis potest effici monachus, si religio, ad quam transit, est strictior sua; alias secus. Index Ambianensi Episcopo. Sane de canonico, qui in ecclesia Aromatensi professionem fecerat, et fugerat ab eadem, in monachum a quodam abbate recepto id tuae fraternitati significamus, quod, si locus, ubi nunc permanet, maioris religionis, quam ecclesia Aromatensis exsistat, ipsum in eodem loco cum pura conscientia remanere permittas; alioquin eum ad priorem ecclesiam redire compellas. [Porro etc. cf. c. 3. de div. IV. 19.] CAP. XI. Minor XIV. annis profitendo non obligatur religioni, nisi factus maior ratum habuerit. Idem Belvacensi Episcopo. Significatum est nobis, et pro certo monstratum, quod Guiboldus, nondum incipiens esse XIV. annorum, timore magistri, qui eum literis erudiebat, habitum religionis apud ecclesiam de Resone suscepit, et inde sicut puer infra annum exivit, et per saeculi vanitates iam sex annis et eo amplius vagabundus discurrit. Unde, quoniam huius rei veritas nobis non constat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus rem ipsam diligenter inquiras, et ,si inveneris, quod G. non fuisset a parentibus oblatus, nec inceperit esse XIV. annorum, quando ad religionem accessit ,et infra XIV. annum facti voti poenitens a religione recesserit, si in saeculo voluerit remanere, eum ab illo voto professionis, quod fecit, auctoritate pontificali denuncies absolutum, et absolutionem eius tam ecclesiae de Resone quam populo tuae civitatis studeas publicare . Si autem a parentibus forte fuerit oblatus, seu XIV. annum compleverit, quum religionem intravit, seu post decimum quartum annum professionem a se prius factam ratam habuerit, eum ad eandem vel ad aliam religionem cum omni districtione transire compellas.