# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1218-1225

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1218 to 3.1.1225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1218

CAP. XII. Si filia, minor XII. annis a parentibus monasterio tradita, maior facta sponte veletur, ad saeculum redire non potest. Clemens III. Quum virum te prudentem fore noverimus et discretum, si in quibus dubitas consilium a nobis sollicitudine pastorali requiris, et tibi de iure canonico, quod possumus, respondemus, et prudentiam tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Curasti siquidem tua nobis insinuatione proponere , Utrum ea, quae infra discretionis annos a parentibus monasterio tradita est, et habitum religionis induens, benedictionem accepit, et exiens postmodum se cuidam militi copulavit, ex quo etiam prolem suscepit , ad monasterium redire cogatur, quum illa se asserat, postquam consentiendi habuerit aetatem, dissensisse, et benedictionis munus invitam se suscepisse commemorat. Super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum iuxta concilii Toletani censuram monachum aut paterna devotio aut propria professio faciat, quicquid horum fuerit allegatum, tenebit, revertendi ad saeculum aditu penitus interdicto. Non enim videtur illa monasticae professionis a se posse iugum excutere, quum eam non constet evidenter contradixisse, quum benedictionem accepit, quam utique non nisi in aetate discretionis recipiunt quae velantur, praesertim si ratihabitione secuta, etsi eam quandoque contradixisse constiterit, quod ante gestum fuerat roboratur. Nec obloquitur quod de sancti viri praedecessoris nostri Leonis Papae constitutione per contrarium sensum sumitur, ut puellae, quae coactae parentum imperio virginitatis habitum susceperunt, ipsum possint sine praevaricatione deserere, quum de ea recte possit intelligi, quae in aetate nubili noscitur constituta. Tunc enim, quia liberum habet arbitrium, in electione propositi sequi parentum non cogitur voluntatem. CAP. XIII. Valet professio facta sine susceptione habitus religionis. Idem. Porrectum nobis ex parte tua petitorium continebat, quod I. canonicus Acherontinus, infirmitate gravatus, votum, ut fieret monachus, se asserit emisisse; unde metuens, ne voto decederet non completo, iunctis manibus tibi se reddid it in monachum et in fratrem. Alii quoque in tua absentia sese in sacerdotum manibus monachos fieri devoventes, sani facti ad vomitum redierunt, et, quum familiares monasterii tui antea exstitissent, quia non fuerunt ad antiquam familiaritatem admissi, adversarii facti sunt pro amicis. Utrum ergo talium facta dissimulare valeas, ne fiant deteriores, an compellendi sint ad complenda promissa, per nos postulas edoceri. Nos ergo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum monachum non faciat habitus, sed professio regularis, ex quo a convertendo votum emittitur, et recipitur ab abbate, talis, ut fiat monachus, et reddat Domino quae promisit, erit utique non immerito compellendus. [ Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
