# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1226-1233

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1226 to 3.1.1233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1226

CAP. XIV. Si pater se cum bonis suis et filio impubere obtulit monasterio, filius factus maior exire potest religionem et legitimam a monasterio petere. Coelestinus III. Quum simus : ( Et infra: ) Sane nuper nostris auribus est relatum, quod, quum B. miles leprae morbo Domino permittente esset respersus , se cum filio suo discretionis annos nullatenus attingente ad quoddam monasterium, cum bonis suis etiam, quae a monasterio ipso tenuerat , contulisset, dictum filium suum fecit habitum suscipere monachalem. Quumque ipsi puero disciplina monastica propter asperitatem regulae displiceret, infra X. hebdomadarum spatium a monasterio et habitu taliter suscepto resiliens, bona patris ab abbatia illa coepit cum instantia postulare. Et quum super hoc ad dioecesanum episcopum quaestio delata fuisset, et coram eo aliquamdiu disceptatum, quia plerique dissentire de rigore canonum videbantur, si consanguinei dicti pueri possent testibus comprobare, illum, quando fuit oblatus, infra annos discretionis exsistere, ipsum tali voto nullatenus obligari: dictus abbas ad Maguntinae sedis audientiam appellavit, et quidam de consanguineis eiusdem pueri ad Romanam ecclesiam appellationem, sicut ex literis Aug. episcopi comperimus, transtulerunt. Ideoque Discretioni tuae taliter respondemus, quod, si dictus puer ad annos discretionis pervenerit, et habitum retinere noluerit monachalem, si ad hoc ipsum induci nequiverit, non est ullatenus compellendus, quia tunc liberum sibi erit, eum dimittere, et bona paterna, quae ipsi ex successione proveniunt, postulare. CAP. XV. Furiosus profitendo non obligatur; nisi factus sanae mentis ratum habuerit. Innocentius III. Episcopo et Capitulo Targilensibus. Sicut tenor literarum vestrarum nobis aperuit, quum lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu fratribus in necessitatibus propriis posset a quatenus providere: proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post haec, quod ipse, longe a vestra civitate consistens, tam gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita praesenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde, paucis diebus elapsis, quum iam esset in principio suae convalescentiae, deposuit habitum, et licentia eiusdem loci abbatis monasterium dereliquit, et cupiens progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari. Quid autem super his vobis fuerit faciendum, sacro apostolicae sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, licet ista duo inter se repugnantia videantur ut quisquam scilicet sit extra se positus et de praesenti vita desperet, si tamen eo tempore, quo P. sacerdos lator praesentium positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, quum alienatus non sentiat, ac per hoc non valeat consentire, eum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis suae factus est compos, spontanea voluntate professionem fecerit monachalem. [ Dat. Laterani. 1198.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
