# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1246-1252

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1246 to 3.1.1252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1246

CAP. XIX. Coniuges religionem profitendo ab invicem devertere possunt; aliter si se abiuraut et non continent, illicitum est iuramentum. Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus Coloniensis dioecesis. Veniens ad apostolicam sedem G. mulier latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum matrimonium cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos in facie ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est dissensio inter ipsos in tantum, ut, quod deinceps alter non requireret alterum, uterque corporaliter praestitit iuramentum, hanc vir ipse divortii causam assignans, quod quandam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam duceret in uxorem. Quod licet assererent quamplurimi, non tamen fuit super hoc ecclesiae facta fides. Quum autem postmodum ad secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad poenitentiam agendam includi, ubi, sex annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter postulans et devote , ut ei dignaremur impendere concilium salutare. Nos igitur attendentes, quod illud fuit illicitum iuramentum discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum monitione praevia compellatis ut, ea, quam superduxit, exclusa, praefatam mulierem recipiat, audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud appellatione remota debito fine decisuri . Si vero contra matrimonium nihil fuerit [ sufficienter ] ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic possit in suo, sicut desiderat , proposito permanere. [ Nullis literis etc. Dat. II. Kal. Iul. 1205.] CAP. XX. Qui ad monasterium convertitur sumendo habitum novitii, potest infra tempus probationis redire ad saeculum, nisi appareat, eum vitam voluisse mutare omnino. Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis Traiectensibus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
