# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1253-1258

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1253 to 3.1.1258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1253

Consulti sumus frequenter a multis, utrum is, qui monasterium ingressus est habitum sumendo novitii, si ante professionem emissam infra tempus probationis exire voluerit, licite possit absque apostasiae nota vel noxa, praesertim cum debita morum correctione ad saeculum remeare. Licet autem super hoc senserint diversi diversa, nos tamen credimus distinguendum, utrum is, qui convertitur, proposuerit absolute vitam mutare, ut sub habitu regulari omnipotenti Deo de cetero famuletur, an conditionaliter experiri observantiam regularem, ut ita demum, si infra annum sibi placuerit, profiteatur ordinis disciplinam, aut, si forte non placuerit, moribus emendatus ad statum revertatur pristinum. In primo casu debet, ut regulariter vivat, ad laxiorem saltem regulam pertransire. In secundo potest ad saeculum, non tamen, ut vivat saeculariter, remeare. Ut ergo quae sit eius intentio plenius agnoscatur, propositum suum in principio protestetur. Hac ergo distinctione diligenti meditatione pensata, circa dilectum filium Traiectensem decanum inquiratis sollicite quae videritis inquirenda, et statuatis canonice quae statuenda noveritis, [ facientes etc. Dat. Lat. Id. Mai. 1204.] CAP. XXI. Qui, infra annum probationis non facta professione, redit ad saeculum, licite potest ad ordines et beneficia promoveri. Idem. Postulasti ( Et infra: [ cf. c. 14. de Iud. V. 6.]) Tertio quaesivisti, utrum illi, qui in annis minoribus constituti novitiorum habitum susceperunt, et infra annum postmodum non facta professione ad saeculum sunt reversi, et [ ab ] episcopis suis hoc scientibus ad sacros ordines sunt promoti, sustineri debeant in illis ecclesiis ministrare, in quibus sunt ab eisdem episcopis instituti. Nos ergo fraternitati tuae taliter respondemus, quod propter hoc non sunt ab ecclesiis ipsis amovendi, sed in eis possunt libere ministrare, nisi prudentia forte suppleverit in illis aetatem, ut [ saltem ] transire debeant ad regulam laxiorem, quia quum ipsi absque protestatione religionis habitum assumendo vitam praesumantur proposuisse mutare . [ Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nost. Ao. XX. 1212.] CAP. XXII.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
