Latin
3.1.1259 to 3.1.1265
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1259-1265
Not analysed yet
Qui ultra annum portat habitum monachelem in monasterio, ubi sunt habitus indistincti, censetur professus. Honorius III. Venetensi Episcopo. Ex parte tua fuit propositum coram nobis ,quod nonnulli sunt in dioecesi Venetensi ,qui, licet pluribus annis gestaverint habitum monachalem, professionem tamen monasticam non fecerunt. Unde, quum super eo, quod habent proprium et alias irregulariter vivunt, a te vel ab aliis arguuntur, non erubescunt dicere, se ad carentiam proprii, et ad continentiam, ac alias regulares observantias non teneri, quum habitus non faciat monachum, sed professio potius regularis. Quare super his apostolicum postalasti remedium exhiberi, quum inordinata vita praevaricatorum huiusmodi non solum eis periculum, sed etiam scandalum inferat mentibus aliorum . Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus quoslibet tibi lege dioecesana subiectos, qui praedicto modo terram duabus viis ingredi non verentur, ut, postquam per annum gestaverint habitum monachalem, regulam quoque secundum formam ordinis profiteantur et servent, monitione praemissa ,ecclesiastica censura appellatione remota compellas. CAP. XXIII. Infra probationis annum libere quis redit ad saeculum, nisi professionem fecerit tacite vel expresse, vel appareat, eum vitam mutare voluisse. Hoc primo. Secundo dicit, quod ad hoc, ut dignoscantur novitii a professis, debet habitus professorum benedici in locis, ubi habitus non est distinctus. Gregorius IX. Statuimus, novitios in probatione positos ante susceptum religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit, vel ante professionem emissam, ad priorem statum redire posse libere infra annum, nisi evidenter appareat, quod tales absolute voluerint vitam mutare et in religione perpetuo Domino deservire, quum quilibet renunciare valeat ei, quod pro se noscitur introductum. Nihilominus statuentes ad omnem ambiguitatem penitus amovendam, quod, quum in quibusdam locis religionis novitiorum habitus non distinguatur ab habitu professorum, professionis tempore benedicantur vestes, quae profitentibus conceduntur, ut novitiorum habitus a professorum habitu discernatur.