# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1266-1274

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1266 to 3.1.1274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1266

CAP. XXIV. Religiosi fugitivi annuatim sunt requirendi, et cogendi, ut at monasterium revertantur. Idem. Ne religiosi, vagandi occasionem habentes, salutis propriae detrimentum incurrant, et sanguis eorum de praelatorum manibus requiratur : statuimus, ut praesidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis, seu patres, abbates seu priores fugitivos suos et eiectos de ordine suo requirant sollicite annuatim. Qui si in monasteriis suis recipi possunt secundum ordinem regularem, abbates seu priores eorum monitione praevia per censuram ecclesiasticam compellantur ad receptionem ipsorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctoritate nostra provideant, ut apud eadem monasteria in locis competentibus, si absque gravi scandalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem ordinis ad agendam ibi poenitentiam talibus vitae necessaria ministrentur. Si vero huiusmodi fugitivos vel eiectos inobedientes invenerint, eos excommunicent, et tamdiu faciant ab ecclesiarum praelatis excommunicatos publice nunciari, donec ad mandatum ipsorum humiliter revertantur. TITULUS XXXII. DE CONVERSIONE CONIUGATORUM. CAP. I. Si vir de uxoris licentia profitetur, et uxor ipsa suspecta nec continentiam vovet, nec religionem ingreditur, episcopus uxori virum restituet. H. d. iuxta literam. Alexander III. Ubergensi Episcopo. Praeterea, utrum laicus uxoratus, qui, praesentibus sacerdotibus et monachis, ignorante episcopo, de licentia et permissione uxoris suae monasterium est ingressus, et forte professionem fecit, uxore in saeculari habitu remanente, nec transeunte ad religionem, aut perpetuam continentiam vovente, ab episcopo suo possit ad torum revocari uxoris, an illa compellenda sit continentiam observare, dicimus, quod, nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir [ ad eam ] potest et debet ab episcopo de monasterio revocari, quia, quum una caro sint effecti, non debet una pars in saeculo manere, et altera ad religionem et castitatem transire. Verumtamen uxor commonenda est, et propensius exhortanda, ut ad religionem transeat et castitatem servare promittat .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
