Latin
3.1.1275 to 3.1.1286
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1275-1286
Not analysed yet
CAP. II. Ante matrimonium consummatum potest alter coniugum, etiam altero invito, religionem ingredi; sed remanens in saeculo potest ad secunda vota transire. Idem Salernitano Archiepiscopo. Verum post [illum ]consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire, quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere. CAP. III. Qui invita uxore professionem fecit, et ei postea restituitur, non compellitur mortua uxore ad monasterium redire; matrimonium tamen contrahere non debet. Idem Pisano Archiepiscopo. Quidam intravit monasterium invita uxore, qua ipsum repetente coactus est ad eam redire. Ea mortua quaeris, an ipse cogatur reverti ad monasterium, an aliam possit ducere in uxorem. Consultationi tuae taliter respondemus, quod votum non tenuit, unde ratione voti ad monasterium non tenetur redire; ulterius vero non poterit uxorem accipere. Promisit enim se non exigere debitum, quod in eius potestate erat, et ideo quoad hoc votum tenuit. Non reddere autem non erat in eius, sed mulieris potestate. Unde Apostolus : "Vir non habet potes tatem sui corporis, sed mulier. "CAP. IV. Uxoratus religionem intrare non potest, nisi etiam uxor ingrediatur, vel nisi suspecta non sit, et continentiam promittat. H. d. et est unum cap. de principalioribus tit. Idem Exonensi Episcopo. Quum sis praeditus scientia literarum, ignorare non potes, nec debes, sanctorum Patrum constitutioni esse contrarium, ut vir, uxore sua in saeculo remanente ,aut uxor, viro eius non assumente religionis habitum, d ebeat ad religionem transire, quia, quum vir et uxor una caro sint, sicut docet Apostolus, non potest unus ad Deum converti, et alter in saeculo remanere . Inde est, quod auctoritate apostolica tibi prohibemus, ne in episcopatu tuo virum vel uxorem, nisi uterque ad religionem migraverit, transire permittas, sed, si voluerint ad Deum converti, uterque ad frugem melioris vitae transeat . Verum si ita uxor senex est et sterilis, quod sine suspicione possit esse in saeculo, dissimulare poteris, ut, ea in saeculo remanente et castitatem promittente, ad religionem transeat vir eiusdem.