Latin
3.1.1299 to 3.1.1308
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1299-1308
Not analysed yet
CAP. VIII. Summa ut supra eod. cap. Quum sis. Idem G. Priori et Fratibus sancti Ioannis. Uxoratus autem sine licentia propriae uxoris inter vos nullatenus recipiatur, quae [si ]integrae famae et opinionis ita exsistat, quod nulla marito suspicio habeatur, eam ad secunda vota velle migrare, vel quod minus continenter debeat vivere; quae si, ut praedictum est ,talis exstiterit, marito eius in consortio vestro recepto, ipsa publice in conspectu ecclesiae continentiam professa, in domo propria cum filiis suis et familia poterit permanere. Si autem talis fuerit, quae suspicione non careat, voto continentiae celebrato a saecularium hominum se conversatione removeat, et in loco religioso, ubi Deo serviat, perpetuo commoretur. Nullus vestrum mulierem aliquam audeat tonsurare vel eam ad habitandum secum praesumat assumere. CAP. IX. Coniugatus, faciens professionem uxore cousentiente, licet nunquam intravit monasterium, si mortua coniuge cum alia contrahat, non valet matrimonium, et monasterium intrare compellitur. Urbanus III. Priori sanctae Crucis. Ex parte dilecti filii nostri abbatis sancti Petri de Romandine ad audientiam nostram pervenit, quod, quum D. de Cel. ,in infirmitate positus, consentiente uxore ipsius votum vovens castitatis, monachalem habitum suscepisset, postmodum ab infirmitatis ipsius liberatus molestia, et praedictam suam uxorem retinuit, et aliam ea defuncta sibi temere copulavit. Quia vero, licet praedictus D. uxore sua remanente in saeculo de iure ad religionem nequiverit proficisci, ea tamen sublata de medio votum quidem factum sine salutis suae periculo non potuit violare, mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, praedictum D. per excommunicationem compellas, ut muliere dimissa ad suum monasterium revertatur, sub regulari habitu de cetero Domino serviturus. Dat. Veronae . CAP. X. Professus religionem uxore sciente et dissimulante, ea mortua ad saeculum redire non potest. H. d. secundum intellectum veriorem et singularem in materia.