# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1368-1376

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1368 to 3.1.1376. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1368

De peregrinationis quoque votis, an eleemosynis redimi possint vel pro necessitate in aliud commutari, tibi respondemus, quod ab eius, qui praesidet, pendet arbitrio, ut consideret diligentius et attendat qualitatem personae, et causam commutationis, scilicet an id ex infirmitate, seu affluentia divitiarum contingat , an alia causa probabili peregrinatio, an recompensatio melior fuerit et Deo magis accepta; et secundum hoc debet exinde dispensare. CAP. II. Commutat Papa votum ultramarinum, in his maxime, qui in puerili aetate voverunt. Idem Norvicensi Episcopo. Venientis ad nos R. clerici narratione accepimus, quod, quum in puerili aetate constitutus fuisset Hierosolymam disposuit proficisci, cuidam quoque consocio suo , qui nihilominus sepulcrum dominicum proposuerat visitare, fidem dedit, et suam recepit ab eo, quod sibi invicem in via socii fideles exsi sterent, et bonam societatem servarent. Qui utique sollicita mente revolvens, ad nos accessit, ut sibi nostrum super hoc consilium aperiremus . Nos autem ipsum gravi infirmitate laborare, sicut asserit, intelligentes, et, quod in partibus orientis eius adventus parum utilitatis conferret, diligentius attendentes, praesertim quum non sit licitum, clericum infra sacros ordines constitutum arma sumere, vel sanguinis effusioni vacare , ipsum a voto, quod in aetate tenera, facilitate potius quam ex arbitrio discretionis promisit, absolvimus, et ad propria remittimus absolutum , ita tamen, quod idem votum eleemosynis redimat, et iuxta consilium nostrum toto vitae suae tempore uni pauperum Christi, tam in victu quam in vestitu , dummodo ad hoc suae facultates sufficiant, debeat providere. CAP. III. Ex sola conceptione boni explicandi non obligatur quis ad bonum conceptum exsequendum. Idem Magistro A. de Mandeforde. Literaturam tuam et prudentiam iam dudum referente fama cognovinus, et saluti tuae tanto attentius consulere volumus et debemus, quanto personam tuam consideratione tuae honestae conversationis et vitae ferventioris caritatis brachiis amplectimur. Relatum est auribus nostris ex parte tua, quod , Quum ex quadam minutione nimio fuisses mortis pavore perterritus, haec verba tecum protulisti : " non diu hic morabor, " proponens in animo, quod religionis habitum esses aliquando suscepturus. Sed propter frequentes infirmitates, quae plurimum vitae religiosae districtionem impediunt, et quia transeuntibus hospitalitatem exhibes, et plura salutaria impendis, quod concepisti olim in animo opere nondum implevisti, ac per hoc dubitas, ne pro fracta fide voti in districto debeas examine conveniri . Tibi igitur, licet prudentiam tuam latere non credamus, quid canones in huiusmodi statuant, consulenti respondemus breviter quod sentimus, praesentium significatione mandantes , quod, si plus non est in voto processum, quam praediximus , transgressor iudicari non poteris, et si non impleas quod dixisti. Monemus autem prudentiam tuam attentius et hortamur quatenus id facias quod tuae saluti amplius cognoveris provenire et conditionis tuae memor exsistens memoriter teneas, quod Loth dum montis timeret ascensum, Segor civitatem parvulam petiit et accepit .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
