Latin
3.1.1377 to 3.1.1388
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1377-1388
Not analysed yet
CAP. IV. Omne votum mutabile est in votum religionis. Idem. Scripturae sacrae testimonio declaratur, quod spiritualis homo propositum non mutat, quum pro salute animae suae utilius aliquid meditatur. Inde est, quod, vestris iustis postulationibus inclinati, vobis indulsimus, quatenus, si quis sepulcrum dominicum vel alia sanctorum limina proposuerit visitare, et infirmitate vel alia rationabili causa occurrente apud vos habitum religionis assumere atque Deo servire voluerit, libere eos recipere valeatis . Reus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur rel igionis observantiam commutare. CAP. V. Exsecutio voti ultramarini auctoritate Papae potest ex causa differri. Innocentius III. Strigonensi Archiepiscopo. Non est voti dicendus transgressor, qui quod vovit de auctoritate sedis apostolicae, iusta tamen ex causa ,distulit adimplere. Sane, significavit nobis carissimus in Christo filius noster Henricus illustris rex Hungariae, quod, quum in regni perturbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto tene ris, regno pergeres impacato. Quum igitur nobis immineat de honore ipsius regis et statu regni Hungariae sollicite cogitare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierosolymam adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae faciente Domino restitutum, vel super hoc receperis ab apostolica sede mandatum. [Dat. Laterani. 1198.] CAP. VI. Ecclesia compellit heredem laicum per excommunicationem et bonorum subtractionem ad exsecutionem voti ultramarini, ad quod se obligavit pro defuncto. Idem Andreae Duci. Licet universis liberum sit arbitrium in vovendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas ,usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut sine proprio salutis dispendio alicui non liceat resilire ab his, quae sponte ac solenniter repromisit . Accepimus siquidem, quod, quum inclytae recordationis B. quondam rex Hungariae, pater tuus, agens in extremis, votum, quod voverat Domino, Hierosolymitanam provinciam in forti manu et brachio extenso ,humili tamen corde et humiliato spiritu visitare, sub interminatione maledictionis paternae commiserit tuae fidei exsequendum, et tu, intellecta pia voluntate parentis ,assumpto crucis signaculo, te id impleturum sine d ilatione qualibet promisisti. Verum, eodem patre tuo sublato de medio, quum Hierosolymitanum iter te arripere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus, quam contra inimicos crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae, quam tuae volentes saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, postpositis ceteris sollicitudinibus, neque ad festum exaltationis sanctae Crucis proximo venturum debitum acceptae crucis exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris, ne, si onus tibi a patre iniunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaverist, paterna te reddas successione indignum, et hereditatis emolumento priveris, cuius recusaveris onera supportare; sciturus, extunc anathematis te vinculo subiacere, et iure, quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno Hungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem fratrem tuum appellatione postposita devolvendum. [Dat. Lat. IV. Kal. Febr. 1198.]