Latin
3.1.1409 to 3.1.1417
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1409-1417
Not analysed yet
TITULUS XXXV. DE STATU MONACHORUM ET CANONICORUM REGULARIUM. CAP. I. Dioecesanus non debet molestare monasteria, praeterquam pro causa correctionis nec eis oblata sibi vendicare. Gregorius Archiepiscopo Neapolis. Theodosius �[abbas monasterii S. Martini petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini ex eius voluntate decessorem suum Andream abbatem monasterium, in quo monachi habitare debeant, construxisse. Et quia id in honorem B. Petri, Apostolorum principis, et S. Archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandum, quatenus ad praedictum locum, quum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solennia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris ecclesiae tuae, in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita, ut ]Alicui monasterio nec tu, nec presbyteri tui, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiae inferatis, aut, si quid illic pro diversorum devotione [commoditatis ]accesserit, vobis vendicare aestimetis quum monachis ibi servientibus debeat proficere quicquid a fidelibus taliter offerri contingit. CAP. II. Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d. comprehendendo substantiam. Ex concilio Lateranensi. Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec singuli per villas et oppida, sive per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum exspectent, Salomone dicente : "Vae soli! quia, quum ceciderit, non est qui sublevet eum. "Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus f uerit, et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et ]dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni. Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.