# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1451-1466

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1451 to 3.1.1466. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1451

CAP. III. Episcopo subsunt omnia loca pia, et ad eius sollicitudinem debent ordinari ad usum destinatum. Ex decretis Eugenii Papae. De xenodochiis et aliis similibus locis per sollicitudinem episcoporum, in quorum dioecesi exsistunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur. CAP. IV. Locus, auctoritate episcopi ad usum hospitalitatis deputatus, est religiosus, et ad mundanos usus redire non debet. Urbanus III. Ariminensi Episcopo. Ad haec super eo, quod quaesitum est a nobis, utrum hospitalis domus possit in saecularem habitum commutari , inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si locus ille ad hospitalitatis usum et pauperum provisionem fuerit, sicut moris est, auctoritate pontificis destinatus, quum sit religiosus, non debet mundanis usibus deputari, sicut de vestibus et ligneis vasis, et aliis utensilibus ad cultum religionis per pontificem deputatis, antiqua consuetudo indubitanter observat, et venerabilium Patrum edocent sanctiones. CAP. V. Locus religious debet reformari de religiosis duntaxat, non de saecularibus, nisi in defectum religiosorum. Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae. Inter quatuor ( Et infra: [ cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod , Quamdiu monasteria per regulares viros, sive Graecos sive Latinos , remanere potuerint ordinata, non sunt ad saeculares clericos transferenda. Sed si regulares defuerint, propter eorum defectum in eis saeculares clerici poterunt ordinari [ Praeterea etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.] CAP. VI. Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus remittendo episcopalia censum sibi retinere. Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae. Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici ratione petebat; primo , quoniam sita erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in episcopalibus respondere; secundo, quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet, haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur . Verum oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in dioecesi Albanensi, et in privilegio ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum , ei tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B. Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes , qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro Cryptae ferratae , quam in eis habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati et fratribus eiusdem monasterii a quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod ab eo factum fuerat suo privilegio confirmavit, et ex certa scientia statuit in perpetuum observandum . Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare . Ceterum oeconomus episcopi memorati ad obiecta respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem mortuariorum monasterio concessisset eidem , et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset ei plenariam libertatem, sic videlicet, ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso, quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut simoniacus , nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis fuerat super hoc per subreptionem obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. ( Et infra: ) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum episcopi ecclesias aliquas tam in spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam quantitatem : ( Et infra: ) Nos igitur , auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus utramque partem ab ea reddimus absolutam .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
