# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1488-1495

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1488 to 3.1.1495. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1488

CAP. III. In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat mentio de Lateranensi concilio. Honorius III. Episcopo Venetensi. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S. Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis, ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint, nolumus per hoc derogari concilio supra dicto. CAP. IV. Ordinarius compellit abbatem, ut monachos a prioratibus revocet ad claustrum, vel eis socios adiungat. Idem Burdegalensi Archiepiscopo. Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod nonnulli monachi, lege tibi dioecesana subiecti, in quibusdam prioratibus habitant solitarii contra statutum generalis concilii. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus ipsorum monachorum abbates seu priores, ut vel ipsos ad claustrum revocent, facientes in ipsis ecclesiis deserviri per clericos saeculares, vel alios monachos eisdem associent, cum quibus vitam possint ducere regularem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, proviso, quod ad exemptos manum occasione mandati huiusmodi non extendas .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
