# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1545-1552

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1545 to 3.1.1552. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1545

CAP. XIII. Si ius patronatus ecclesiae devenit ad exemptos, per hoc in nullo debet laedi ius episcopale. Idem Hospitalariis. Quum saeculum reliqueritis, ut Creatori nostro possitis in arce contemplationis placere, decet vos ab his, quae sunt obvia rationi, abstinere, vel quae reprehensioni subiaceant, aut vestram opinionem aut famam valeant denigrare. Inde est, quod universitati vestrae districtius per apostolica scripta Prohibemus, ne, quum ratione feudorum emptorum aliterve acquisitorum, vel etiam alio modo ius patronatus in ecclesiis parochialibus acquisieritis, in eis presbyteros nisi per episcopum instituatis, nec episcopo ius parochiale minuere aut auferre aliquatenus praesumatis. Excommunicatos quoque ipsius episcopi vel archidiaconorum tuorum contra authentica scripta Romanae ecclesiae ad divina officia in capellis vestris recipere non audeatis . CAP. XIV. Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam occupare. Idem. Ex insinuatione dilecti filii nostri O. clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam ecclesiis, in Linconiensi et Salisberiensi episcopatibus constitutis , habebat, liberaliter contulisset, eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris praedicti O. sine ipsius voluntate et assensu per violentiam occuparunt, et eas iniuste detinent occupatas. Quia igitur nostra interest, ea, quae minus ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita , si est ita, sicut dictum est, memoratos presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa compellas. Quodsi praedicti presbyteri commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante, ecclesiastica censura percellas .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
