# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.158-168

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.158 to 3.1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.158

CAP. IV. Praesentatus ad ecclesiam non confirmatus, si apparet, quod nolit residere, non debet institui per superiorem; confirmatus autem et ex non iusta causa non residens privatur appellatione remota. Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Relatum est nobis ex parte tua , quod, quum in Lateranensi concilio statutum sit, ut personae tali ecclesia vel beneficium ecclesiasticum conferatur, quae residere in loco et curam eius per se valeat exercere, nonnulli ad ecclesias praesentati hoc se posse affirmant, sed efficere contradicunt. Ideo [ nos ] consulere voluisti, an propter hoc tales possis praesentatos repellere, vel institutos sublato appelationis obstaculo removere . Quum igitur verba accipienda sint cum effectu, tales, si praesentati fuerint, non debent admitti, et admissi, si instituti fuerint, licite poterunt amoveri; nisi forte de licentia suorum praelatorum, vel studio literarum, vel pro aliis honestis causis contigerit eos abesse. Nec patrocinari debet eis appellationis diffugium, si contra huiusmodi intentione m decreti fuerit interiectum. [ Quia autem etc. ( cf. c. 5. de iur. patr. III. 38.)] CAP. V. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Fraternitati tuae duximus indulgendum, ut, si clerici, qui in ecclesiis tuae iurisdictionis beneficium sunt adepti, ad aliam dioecesin absque licentia et assensu tuo morandi causa transierint, liceat eos tibi beneficiis, quae a te habent, spoliare, nisi forte scholasticis disciplinis invigilaverint, aut rationabilem causam tibi ostenderint, quare reverti non debeant . Praeterea clericum alterius dioecesis absque commendatitiis literis sui episcopi non debes recipere, nisi pro eo receperis ab apostolica sede preces aut mandatum. CAP. VI. Qui non residet in beneficio etiam modicae aestimationis, illo privatur. Idem. Conquerente nobis R. presbytero accepimus, quod G. clericus ab eo pro ecclesia sua, de qua, sicut dicitur , vitae necessaria vix potest percipere, annuatim viginti solidos extorquere conatur, asserens beneficium illud in eadem e cclesia sibi fuisse collatum, quanquam eidem ecclesiae, sicut accepimus, non deserviat, et alia ecclesiastica beneficia sufficientia habeat et possideat ab ecclesia. Quoniam igitur indecens est et non consentaneum rationi, ut idem, quum alia ecclesiastica beneficia sibi sufficientia habeat et possideat, ab ecclesia, cui non deservit, beneficium quaerat , Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod dictus G. habeat ecclesiastica beneficia sibi sufficientia, vel quod eidem ecclesiae non deserviat, sibi super praescripto beneficio silentium sublato impedimento appellationis imponas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
