# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1587-1594

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1587 to 3.1.1594. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1587

Lucius III. Praeterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate contractibus etiam in alios transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum deducentes , praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni, vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos fecerunt vel facient in futurum, praesenti constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus, praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra haec appellantibus praebituri . CAP. XXIV. In pluribus successive praesentatis a patrono laico, episcopo datur gratificatio; sed in praesentatis a persona ecclesiastica potior est primo praesentatus. H. d. specialiter, et est unum de principalioribus cap. tituli. Idem Norvicensi Episcopo. Quum autem advocatus clericum unum idoneum episcopo praesentaverit, et postulaverit postmodum, eo non refutato, alium aeque idoneum in eadem ecclesia admitti : quis eorum alteri praeferatur, iudicio episcopi credimus relinquendum, si laicus fuerit, cui ius competit praesentandi. Verum si collegium vel ecclesiastica persona praesentationem haberet, qui prior est tempore, iure potior esse videtur. CAP. XXV. Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi, acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc tertio. Et iste textus est de principalioribus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
