# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1595-1604

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1595 to 3.1.1604. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1595

Clemens III. Nobis fuit ( Et infra: [ cf. c. 27. de simon. V. 3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere . Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu dioecesani episcopi construxit, ex eo ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter instituendus a patrono quandoque eligitur, et pro institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [ Ad. ultimum etc. ( cf. c. 27. de simon. V. 3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii. ] CAP. XXVI. Patronus ecclesiae vacantis, quanquam sit clericus, ad eam se praesentare non potest. Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo. Per nostras postulasti literas edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem ecclesiam, in qua ius obtinet patronatus, se ipsum, si est idoneus, valeat praesentare. Quum igitur nullus se ingerere debeat ecclesiasticae praelationis officiis, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nullus se potest ad personatum alicuius ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adiuvetur. [ Dat. Rom. III. Id. Iun. Pont. nostri Ao. I. 1198.] CAP. XXVII. Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur infra quatuor menses, episcopus ordinabit ecclesiam sine praeiudicio eorundem. Idem Conventrensi Episcopo. Quu m propter discordias laicorum non debeat ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua: volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare , Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [ Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
