Latin
3.1.1618 to 3.1.1634
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1618-1634
Not analysed yet
Patronus etiam clericus vacantem conferre non potest, et, si contulit, potest nihilominus ad illam praesentare. Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi. Transmissae ad nos tuae literae continebant, quod, quum capitulum Eboracense ecclesiam de Gameforde vacantem, in qua ius obtinent patronatus, R. clerico concessissent, ipsi postmodum L. clericum tibi ad eandem ecclesiam praesentarunt post appellationem ab eodem R. ad sedem apostolicam interiectam. (Et infra: )Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex vi iuris patronatus non concessio, sed praesentatio pertineat ad patronum, praesentatum, si ei aliquid non obsistat canonicum, instituere in ipsa ecclesia poteris utpote potiorem. TITULUS XXXIX. DE CENSIBUS, EXACTIONIBUS ET PROCURATIONIBUS. CAP. I. Ecclesiae fundandae debet pro dote tribui mansus, liber a quolibet servitio temporali; ad ecclesiasticum tamen tenetur. Sed si aliquid confertur ecclesiae ultra mansum, tenetur ecclesia ex eo solvere onera consueta. H. d. inhaerendo literae. Ex concilio apud Guarmaciam. Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio tribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de areis vel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praedicto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. CAP. II. Solutio tributi arguit subiectionem. Augustinus super epistola ad Romanos. "Omnis anima sublimio ribus potestatibus subdita sit. "(Et infra: )Et vos subditi esse debetis. Ideo enim tributa praestatis, quia haec est probatio subiectionis. CAP. III. Non potest episcopus novum censum imponere monasterio. Gregorius Stephano Cantori. Scientes (Et infra: )Asseruit autem praedictus abbas, presbyterum praedictae Massae novas monasterio illi consuetudines velle imponere, quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, [siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere. ]Mandamus, quatenus, si ab initio hoc non fuerit, etiam labentibus temporibus aliquid noviter non permittas imponi, [maxime quum exiguae substantiae etc. ]CAP. IV.