# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1635-1645

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1635 to 3.1.1645. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1635

Caecus et pauper ad collectas non tenentur. Idem Co n stantino Episcopo. Licet multum ( Et infra: [ cf. c. 1. de rest. spol. II. 13.]) Dixit quoque praedictus caecus, quod ad collectas inter alios civitatis Ianuensis habitatores et ipse pariter compellatur. [ Et miramur, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur. ] Quod fieri non permittas, quia eum, quem caecitas sua gravat, inhumanum est nimis in collectione affligere, cui debuerat ex collectis, si esset [ magna ] necessitas, misereri. CAP. V. Petens censum debet rationem exprimere. Paschalis II. Comitissae Mathildae. Pervenit ad nos, quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cuiusdam census, qui, ad quid solvi debeat, ignoratur . Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod census ignorantiae nec divinis, nec humanis legibus invenitur diffinitus; oportet quippe, ut omnis census ad quid et quando persolvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae, ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas . CAP. VI. Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus.  (Prohibemus etc.:) Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad �. Sane.  (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap. non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas. Ex concilio Lateranensi. Quum Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non exsisteret onerosus : grave nimis et emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in procurationibus graves suis subditis exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi, parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant, archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur. Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare. Quum enim dicat Apostolus : " Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis : " multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari, in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
