Latin
3.1.1662 to 3.1.1673
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1662-1673
Not analysed yet
CAP. XI. Qui per collusionem constituit ecclesiam censualem, illa privabitur. Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Quum clerici (Et infra: [cf. c. 6. de pact. I. 35.]) Ad hoc, quia sunt clerici quidam, qui cum religiosis viris collusione facta, citra auctoritatem dioecesani episcopi ecclesias, quas tenent, eis constituunt censuales, ut post decessum eorum eaedem ecclesiae per repraesentationem eorundem religiosorum virorum ad filios vel nepotes clericorum ipsorum possint transferri :praesentium auctoritate vobis praecipimus, ut, si qui clericorum vestrorum inventi fuerint facere talia, eos a praescriptis ecclesiis auctoritate apostolica non differatis appellatione postposita removere, ne de sua fraude vel dolo videantur fructum reportare . CAP. XII. Si collectores gravant ecclesias, privari debent officio. Idem. Ea, quae de avaritiae (Et infra: [cf. c. 16. de sim. V. 3.]) Nihilominus etiam [vobis ]praesentium auctoritate iniungimus, ut, quum ecclesias ipsas visitaveritis, secundum quod canones praecipiunt visitationis officium exerceatis, nec ecclesias visitatione vestra gravetis, ut eas magis intuitu informationis et correctionis, quam affectu comessationis videamini visitare . Quum autem propter B. Petri visitationem denariorum collectam per archidiaconatus vestros feceritis, in collectione facienda praedictas ecclesias vel parochias non gravetis aliter, sive magis, quam praedecessores vestri tempore sanctae recordationis Innocentii, Eugenii Romanorum Pontificum fecisse noscuntur . Quod si secus praesumpseritis, id, quod videmini habere, auferetur a vobis. CAP. XIII. Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae persolvendo, compellitur iurantem absolvere. Lucius III. Significavit nobis T. rector ecclesiae de Fulsig. ,quod quum a dilectis filiis [nostris ]abbate et monachis de Castig. ad regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet inobedientiae periculum imminere . Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis ,si praefatum censum de auctoritate praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut prohibitionem suam sine dilatione relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de ]auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus ]nec debemus, ut ecclesiae census novi exactione vexentur .