# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1674-1681

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1674 to 3.1.1681. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1674

CAP. XIV. Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis provinciae procurari debet. Idem Ravennatensi Archiepiscopo. Sopitae iudicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici scripti munimine roboratur . Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium , super procurationibus, quas ab eis exege ras, controversia verteretur, causam venerabili fratri nostro H. Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit, apparuit, et ipse in manu episcopi iam dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc quaestionem minime referebant , diutius litigavit. Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum . Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod, deliberatione cum fratribus habita , vidimus, intentionem tuam iure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes , monasteria supra dicta de communi consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum tibi tu isque successoribus exhibendam. CAP. XV. Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones exegerunt, coguntur absolvere. Clemens III. Gravis admodum et correctione dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus . Ecclesiasticae personae, quum ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem instituendum presbyterum iuratoria quandoque vel fi deiussoria cautione cogentes; quandam etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit, ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito, in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum iniuria violari , Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus , quatenus, quum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis , quaecunque constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis huiusmodi attentata, contradictione et appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam canonum super his venire praesumpserint, sine cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice punientes.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
