# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.169-181

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.169 to 3.1.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.169

CAP. VII. Qui est in servitio episcopi, percipit fructus beneficii tanquam residens, praeter distributiones quotidianas. Abbas. Idem. De cetero, quia dignum est et conveniens, ut ecclesiae tuae canonici, donec circa te in tuo servitio morantur, com munitatis portionem recipiant, p raesenti scripto Statuimus, ne canonicis tuis , donec in servitio tuo fuerint, quicquam subtrahi debeat vel auferri, quod de communitatis sibi beneficio debetur, nisi forte sint victualia, quae non c onsueverunt absentibus exhiberi. CAP. VIII. Privandus est prelatus vel clericus non residens, qui citatus non revertitur in termino sibi praefixo, nisi habeat iustum impedimentum. H. d. cum duobus sequentibus. Coelestinus III. Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum, quod ecclesiae vestrae decanus, qui in partibus Gallicanis sibi potius habitationem elegit, iam per decem annorum spatium ecclesia vestra ipsius praesentiam habere nequivit. Quia ergo nolumus, ut eadem ecclesia decani officio defraudetur, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus scribatis eidem, quod ecclesiam vestram visitare et suum ibidem officium ut decanus debeat exercere. Quodsi forte vocatus venire noluerit, eligendi alium, qui praeesse ecclesiae vestrae valeat et prodesse, vobis extunc concedimus liberam facultatem. CAP. IX. Summat um est in capitulo praecedenti. Innocentius III. Capitulo Ragusino. Qualiter archiepiscopus vester temeritate propria recessit ab ecclesia Ragusinensi, nec iam ultra quadriennium exspectatus redierit, et per lit eras etiam vestras revocatus, vestra universitas plene novit, quum saepius apud nos deposueritis super hoc de ipso querelas, et vobis concedi postulaveritis licentiam eligendi. Nos autem exspectantes diutius duximus exspectandum, si forte reverteretur ad cor, et ad ecclesiam suam, quant taliter reliquerat, remearet. Nolentes igitur, quod diutius ecclesia ipsa pastoris maneat solatio destituta, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus , quatenus, nisi forsitan iam redierit, vos post mensem a receptione praesentium personam vobis idoneam in archiepiscopum eligatis, et electionem vestram nobis curetis quam citius praesentare. [ Dat. Laterani. 1202.] CAP. X.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
