Latin
3.1.1706 to 3.1.1713
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1706-1713
Not analysed yet
CAP. XXII. Ecclesiae de novo conversae in procurationibus et aliis servabunt consuetudinem vicinarum. Idem Compostellano Archiepiscopo. Super eo, quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut, quia fere tota provincia Compostellana de novo est ad iurisdictionem ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, nec non et in procurationibus providere, te instruere dignaremur ,tibi taliter duximus respondendum, quod illud observare tenetur, quod in vicinis provinciis observatur. [Dat. Viterbii X. Kal. Iul. Ao. X. 1207.] CAP. XXIII. Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum restituitur duplicatum. Idem in concilio generali. Procurationes, quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat.