# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1726-1747

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1726 to 3.1.1747. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1726

CAP. XXVII. Propter privatum oratorium procuratio ratione visitationis non debetur. Idem. Auctoritate praesentium inhibemus, ne quis pro eo, quod in oratoriis, quae in grangiis vestris habetis, interdum aliqui vestrum celebrant, procurationes, quae ratione visitationis debentur, a vobis exigere vel extorquere praesumat. TITULUS XL. DE CONSECRATIONE ECCLESIAE VEL ALTARIS. CAP. I. Amoto altari vel lapide, continente sigillum, reconsecrabitur altare, non autem ecclesia. Alexander III. Ad haec, si altare motum fuerit, aut lapis ille solummodo supra positus, qui sigillum continet, confractus, aut etiam diminutus exstiterit , debet denuo consecrari. Propter hoc vero nequaquam reiterare suam consecrationem ecclesia consuevit, licet id quidam canones innuere videantur. Non tamen id facere prohibetur . CAP. II. Diebus etiam non festis possunt ecclesiae consecrari. Innocentius III. Tornacensi Episcopo. Tua fraternitas requiri fecit a nobis, utrum tibi dedicationes ecclesiarum tam diebus dominicis quam privatis liceret celebrare; super quo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod in dioecesi tua licet tibi ecclesiis dedicationem impendere tam diebus dominicis quam privatis. [ Dat. Romae VII. Id. Febr. A. VII. 1205.] CAP. III. Habet duo dicta, et primo idem dicit, quod cap. supr. eod. Secundum dictum dicit, quod oleum non consecratum potest commisceri oleo consecrato, et totum fit consecratum. Idem Nidrosiensi Episcopo. Quod in dubiis ( Et infra: [ cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Altare vero, in quo tabula, cui consecrationis benedictio pontificali ministerio adhibetur, si mota vel enormiter fracta fuerit, debet non immerito consecrari. Nec negamus, quin oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri. [ Clerici autem etc. Dat. ap. civitatem Castellanam VI. Id. Oct. 1198.] CAP. IV. Reconciliatur ecclesia, quae propter homicidia et vulnera hominum ibidem perpetrata polluta est. Idem Compostellano Archiepiscopo. Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus , quod, venientibus ad ecclesiam sancti Iacobi ex diversis regionibus peregrinis, et volentibus aliis ab aliis per contentiones et rixas altaris de nocte custodiam vindicare, homicidia contingunt fieri interdum, et aliquando vulnera inferuntur; propter quod humiliter postulasti, ut alio modo, quam per reconsecrationis beneficium, dignaremur ipsi ecclesiae providere . Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, manente ecclesia et altari, ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino et cinere benedictam. [ Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.] CAP. V.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
