Latin
3.1.1748 to 3.1.1762
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1748-1762
Not analysed yet
Plura altaria simul in eadem ecclesia consecrari possunt; et idem in pluribus episcopis. Idem. Quum sis (Et infra: [cf. c. 6. de usu et auct. pall. I. 8.]) Noveris igitur, quod, ubi exposcit necessitas, et plura in ecclesia una altaria et plures episcopos simul poteris consecrare. CAP. VI. Corruente tecto parietibus illaesis, et mensa altaris non enormiter fracta, nec altare, nec ecclesia consecratur. Idem. Ligneis aedificiis ecclesiae vestrae casu quodam igne consumptis, parietibus tamen illaesis, ac mensa principalis altaris in sua extremitate modicam passa fracturam, quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, si propter hoc ipsius altaris, vel etiam totius ecclesiae debeat consecratio innovari. Ad quod Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum parietes in sua integritate permanserint, et tabula altaris mota vel enormiter laesa non fuerit, ob causam praedictam nec ecclesia, nec altare debet denuo consecrari. [Dat. Lat. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] CAP. VII. Polluitur ecclesia vel coemeterium, si excommunicatus in ea sepelitur. Idem Senonensi Episcopo. Consuluisti (Et infra: [cf. c. 14. de foro comp. II. 2.]) Coemeteria vero ,in quibus excommunicatorum corpora sepeliri contingit per suorum violentiam propinquorum ,reconcilianda erunt aspersione aquae solenniter benedictae, sicut in dedicationibus ecclesiarum fieri consuevit. [Procurationes autem etc. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. VIII. Qui fecit ecclesiam consecrari, tenetur eam dotare. H. d. et tene mente hunc casum. Honorius III. Reginae Hungariae. Quum, sicut ex relatione dilectorum filiorum capituli Oradiensis nobis innotuit, devotionis zelo succensa eorum feceris ecclesiam consecrari, profecto speramus, quod zelus, ille, qui te ad eiusdem ecclesiae consecrationem induxit, te quoque, ut et dotem ei conferas, debeat animare, et quidem ,Quum non sit ecclesia, nisi de dote provisum ei fuerit, consecranda, eo liberalius ad dotandam praedictam ecclesiam aperire manus munificentiae tuae debes, quo et facilius potes id facere, et ad hoc fortius, tanquam ex debito, iam teneris.