# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1763-1775

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1763 to 3.1.1775. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1763

CAP. IX. Ecclesia polluta per sacerdotem simplicem reconciliari non potest, etiamsi aqua fuerit per episcopum benedicta. Gregorius IX. Astoricensi Episcopo. Aqua per episcopum benedicta ecclesiam reconciliari posse per alium episcopum, non negamus, per sacerdotes simplices hoc fieri de cetero prohibentes, non obstante consuetudine provinciae Bracharensis, quae dicenda est potius corruptela; quia, licet episcopus committere valeat quae iurisdictionis exsistunt, quae ordinis tamen episcopalis sunt non potest inferioris gradus clericis demandare. Quod autem mandantibus episcopis super reconciliatione factum est hactenus per eosdem, misericorditer toleramus. [ Ecclesiae etc. ( cf. c. 9. de imm. eccl. III. 49.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.] CAP. X. Ecclesia, etiam non consecrata, si polluitur, reconcilianda est. Idem eidem. Si ecclesia non consecrata cuiuscunque semine fuerit aut sanguinis effusione polluta, aqua protinus exorcizata lavetur, ne divinae laudis [ in ea ] organa suspendantur; est tamen, quam citius fieri poterit consecranda. [ Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.] TITULUS XLI. DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET SACRAMENTO EUCHARISTIAE ET DIVINIS OFFICIIS. CAP. I. Presbyter tenetur horis debitis dicere horas canonicas, permittitur tamen sibi ex causa dicere eas usque ad vesperas inclusive. H. d. secundum unum intellectum. Ex concilio Agathensi. Presbyter, mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae, canendo videlicet primam, tertiam, sextam, nonam vesperamque persolvat, ita tamen, ut horis competentibus et signatis iuxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus publice compleantur. Deinde peractis horis et infirmis visitatis, si voluerit, exeat ad opus rurale ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro temporis qualitate, et opportunitatis . Ex dictis Benedicti : Propheta dicente : " s epties in die laudem dixi tibi; " qui septenarius numerus a nobis sic impletur, si matutini, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia, sicut Propheta ait: septies in die etc . Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait : " Media nocte sur gebam ad confitendum tibi , etc. " Ergo his temporibus laudes creatori nostro super iudicia suae iustitiae referamus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
