Latin
3.1.1796 to 3.1.1803
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1796-1803
Not analysed yet
CAP. VII. Gravius peccat qui simulat conficere, et non conficit, quam ille, qui conficit in mortali. Idem Rectoribus Romanae fraternitatis. De homine (Et infra: )Quaesivistis enim a nobis ,quid de incauto presbytero videatur, qui, quum se sciat in mortali crimme constitutum, missarum solennia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare, arctatusque graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud exspectantem offendat, et corpus Christi perficere perhorrescit, ne sumens ipsum indigne iudicium sibi manducet et bibat ,peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit, ita credens, per id, quod praetendit, populo satisfacere, ut per hoc, quod intendit, Deum non debeat provocare. Quum ergo falsa sint abiicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora, licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud; gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare, quum ille culpam vitando, dum facit ,in solius miseri cordis Dei manum incidat, iste vero culpam faciendo, dum vitat ,non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat. [Dat. Sorae X. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. 1208.] CAP. VIII. Hic improbat opinionern, quae habet, quod in sacramento altaris aqua convertatur in phlegma, et probat, Christum fuisse verum Deum et verum hominem, et quod de ipsius latere exivit vera aqua. Idem Ferrrariensi Episcopo. In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, illud esse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiae aquam in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire. Sed verbum Ioannis Apostoli te multum movere fateris, dicentis: "Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt; "quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur, quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est de una et eadem re, scilicet de hamanitate Christi testari. Porro si vera fuit aqua, quae fluxit de latere Christi, et non humani corporis humor, qualiter per illam probetur, quod Christus sit homo, non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: "Spiritus, id est humana anima, quam emisit in passione; aqua et sanguis, quae fluxerunt de latere Christi, "quod fieri non posset, si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glossa proponis, per illam aquam probari, quod Christus sit verus homo, et ideo, si dicatur, quod illa non exstitit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor, tam expositoris quam Apostoli verba intelligibilia tibi esse videntur. Sed dicto, quod fuerit vera aqua, sicut non credimus et fatemur, nec ista, nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti, quatenus ad generalem utilitatem legentium, et nebulam de tuo corde tollendam, sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur . Nos igitur ad tuae supplicationis instantiam respondemus, quod quidam dixerunt, sed erraverunt, Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Arriani; alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichaei. Sed adversus huiusmodi haereses Ioannes Apostolus in epistola sua loquitur, dicens : "Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt :"per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus Deus. "Et tres sunt, qui testimonium dant in te rra, spiritus, aqua et sanguis; "per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum coniunctione verus homo subsistit. Per hoc autem, quod in articulo mortis Christus inclinato capite tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat : "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ",manifeste probatur, quod ipse spiritum habebat, non solum flatum vitalem, sed animam quoque rationalem, de qua praedixerat : "Tristis est anima mea usque ad mortem, "et : "Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. "Per hoc autem, quod unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo sanguis exivit et aqua, probatur aperte, quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore, nec sanguis, n ec aqua potuisset exire, unde "ille, qui vidit, testimonium quidem perhibuit, et testimonium eius est verum, quia tres sunt, qui testimonium dant in te rra, spiritus, aqua et sanguis. "Quod videlicet Christus sit verus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, probatur ex eo, quod spiritum vitalem emisit; et de vero corpore probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua; rationalis quippe anima non posset vivificare, nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Ceterum sicut fuit verus spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, quum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit, et testimonium ver itati perhibuit, profecto non "aquam, "sed "phlegma "dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, quum per sacramentum baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua. Neque per hoc posset vero argumento probari, quod in sacramento eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua, sed phlegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura, quae super hac re praecessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non phlegma, sed aqua manavit. Restat igitur, ut, qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit; quum naturaliter possit et compositum in componentia, et elementatum in elementa resolvi, quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Quum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad vegetationem eiusdem corporis quatuor humores illis consimiles conveniant, videlicet sanguis et cholera, phlegma et melancholia, ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Ioannes expressit, illaque potius ex illis et ex istis, quae magis mysterio congruebant, ex elementis aquam, et ex humoribus sanguinem; in quibus duobus duo maxime sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, elucent. [Dat. III. Non. Mart. Ao. XII. 1209.]