# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1804-1811

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1804 to 3.1.1811. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1804

CAP. IX. Praecipit praelatis et clericis in virtute obedientiae, ut nocturnum officium et diurnum studiose celebrent et devote. Idem in concilio generali. Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui ecclesiarum praelati, circa commessationes superfluas et fabulationes illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt, et somno residuum relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo undique continua syncopa matutinum. Sunt et alii, qui missarum solennia vix celebrant quater in anno, et, quod deterius est, interesse contemnunt. Et si quando, dum haec celebrantur, intersint, chori silentium fugientes intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter et devote. CAP. X. Eucharistia debet munde servari, et in eius elevatione et delatione populus debet se inclinare; et, quum defertur ad infirmum, debet deferri in decenti habitu et cum lumine; transgressores vero graviter sunt puniendi. Honorius III. Sane, quum olim �[ vas aureum, manna plenum, Christi corpus deitatem praefigurans, in arca foederis auro tecta infra sancta sanctorum fuerit collocatum, ut munde in loco venerabiIi servaretur, dolemus plurimum et tristamur, quod in plerisque provinciis sacerdotes sanctiones canonicas, immo divinum iudicium contemnentes, sacram eucharistiam incaute custodiunt, et immunde ac indevote contrectant, quasi nec creatorem timeant, vel recreatorem diligant, aut iudicem omnium expavescant, quamquam Apostolus terribiler comminetur, deteriora illum mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, vel sanguinem testamenti pollutum duxerit, aut spiritui gratiae contumeliam fecerit, quam transgressorem legis Mosaicae, qui mortis sententia plectebatur. ] Ne [ igitur ] de cetero propter incuriam sacerdotum in indevotos divina indignatio gravius exardescat, districte praecipiendo mandamus, quatenus a sacerdotibus eucharistia in loco singulari, mundo etiam et signato semper honorifice collocata, devote ac fideliter conservetur. Sacerdos vero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut, quum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, quilibet se reverenter inclinet, idem faciens, quum eam defert presbyter ad infirmum. Quam in decenti habitu superposito mundo velamine ferat, et referat manifeste ac honorifice ante pectus cum omni reverentia et timore, semper tamen lumine praecedente, quum sit candor lucis aeternae, ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur. Praelati autem huiusmodi mandati graviter punire non differant transgressores, si et ipsi divinam et nostram volunt effugere ultionem. Vos autem sic observari faciatis praedicta, quod non efficiamini vindictae participes, sed coronae . [ Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1 219.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
