# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1812-1819

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1812 to 3.1.1819. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1812

CAP. XI. In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria. Idem universis ecclesiarum Praelatis. Quum creatura non habeat, quid pro meritis respondeat creatori ( Et infra: ) Quum igitur ecclesia Gallicana, per Dei gratiam tanquam lucerna super candelabrum posita, luceat aliis per exemplum, qui videntes opera eius bona glorificant patrem coelestem, ne, quod absit, tantae negligentiae tenebris obumbretur, et alias consequenter obumbret: universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis Mandamus, quatenus universi et singuli provide attendentes, quod servire Deo regnare est , nullum in vos torporem negligentiae, sicut hactenus , obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, missarum solennia conventualiter celebretis, et faciatis conventualiter celebrari, ut sic quodammodo sine intermissione orantis ab eo mereamini exaudiri, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen suum . [ Dat. Anagniae IV. Non. Iul. 1217.] CAP. XII. In die coenae Domini episcopus tantum in sua ecclesia debet missam celebrare et chrisma conficere. Idem. Te referente didicimus, quod in die coenae Domini de antiqua teneris consuetudine chrisma conficere in ecclesia Sipontina, sed, quum mane diei eiusdem ad Garganicam ecclesiam accedas, ut ibi, prout moris est, recipias peregrinos, ipsius loci clerus et populus celebrare missam in eadem ecclesia Garganica, priusquam ad Sipontinam redeas, te compellunt, super quo nostrum et apostolicae sedis consilium implorasti . Quum autem chrisma eo die intra missarum conficiatur solennia, et cuilibet sacerdoti, quacunque dignitate praefulgeat, unam in die celebrare missam sufficiat, (nam et valde est felix, qui celebrat digne unam) : fraternitati tuae mandamus, quatenus die coenae Domini in ecclesia Sipontina duntaxat, in qua teneris chrisma conficere, missarum studeas solennia celebrare.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
