Latin
3.1.1893 to 3.1.1906
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1893-1906
Not analysed yet
CAP. III. Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus. Honorius III. Pragensi Episcopo. Explicari per sedem apostolicam postulasti, utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.] TITULUS XLVII. DE PURIFICATIONE POST PARTUM. CAP. UN. Mulier post partum statim potest ingredi ecclesiam, nec tenetur abstinere per aliquos dies secundum legem Mosaicam. Innocentius III. Armachano Archiepiscopo. Volens fraternitas tua per responsum apostolicum edoceri, humiliter a nobis expetiit, utrum mulieres statim post partum debeant ecclesias ingredi, vel ab earum ingressu per dies aliquot abstinere . Licet autem secundum legem Mosaicam certi dies determinati fuissent, quibus mulieres post partum a templi cessarent ingressu :quia tamen lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, nos, sanctorum Patrum vestigiis inhaerentes ,inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, postquam umbra legis evanuit, et illuxit veritas evangelii, si mulieres, post prolem emissam acturae gratias ecclesiam intrare voluerint, nulla proinde peccati mole gravantur, nec est ecclesiarum eis aditus aliquatenus denegandus, ne poena illis converti videatur in culpam. Si tamen ex veneratione voluerint aliquamdiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam. [Dat. Laterani. 1198.] TITULUS XLVIII. DE ECCLESIIS AEDIFICANDIS VEL REPARANDIS. CAP. I. Habentes beneficium in ecclesia tenentur contribuere ad ipsius reparationem. Ex concilio Maguntino. Quicunque ecclesiasticum beneficium habent, omnino adiuvent ad tecta ecclesiae restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas, et nonam et decimam reddant .