# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1958-1972

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.1958 to 3.1.1972. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.1958

Idem in eodem. Quia plerique praelati, ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii, plus extorquent a subditis quam solvant, et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri prohibemus. Quod si quis forte praesumpserit, et sic extorta restituat, et tantundem cogatur pauperibus elargiri; superior autem, cui [ super hoc ] fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi exsecutione statuti, canonicae subiaceat ultioni. CAP. IX. Ecclesia non consecrata, in qua divina officia celebrantur, gaudet immunitate. Gregorius IX. Astoricensi. Ecclesiae, in qua divina mysteria celebrantur, licet adhuc non exstiterit consecrata, nullo iure privilegium immunitatis adimitur : quia obsequiis divinis dedicata nullius est temerariis ausibus profananda. [ Si ecclesia etc. ( cf. c. 10. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. 1233.] CAP. X. Qui sub spe immunitatis in ecclesiis vel coemeteriis delinquunt, immunitate non gaudent. Idem Toletano et Compostellano Archiepiscopis. Immunitatem ecclesiasticam ( Et infra: ) Nonnulli, impunitatem suorum excessuum per defensionem ecclesiae obtinere sperantes, homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel earum coemiteriis committere non verentur : qui, nisi per ecclesiam, ad quam confugiunt, crederent se defendi, nullatenus fuerant commissuri. ( Et infra: ) Quum in eo, in quo delinquit, puniri quis debeat, et frustra legis auxilium invocet qui committit in legem : mandamus, quatenus publice nuncietis, tales non debere gaudere immunitatis privilegio, quo faciunt se indignos. TITULUS L. NE CLERICI VEL MONACHI SAECULARIBUS NEGOTIIS SE IMMISCEANT. CAP. I. Enumerat concilium multa saecularia negotia, a quibus iubet clericos et monachos abstinere. Et sunt XIV., si recte numerentur. Ex concilio Maguntino. Multa sunt negotia saecularia, de quibus pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis carnalis concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum est. Munera iniusta accipere vel etiam dare. Pro aliquo saeculari quaestu pretio aliquem conducere. Contentiones, vel lites, vel rixas amare. In placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum. Conductores saecularium rerum aut procuratores esse. Turpis verbi vel facti esse ioculatorem, vel iocum saecularem diligere. Aleas amare. Ornamentum inconveniens proposito suo quaerere. In deliciis vivere velle. Gulam et ebrietatem sequi. Pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere. Nec tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus, sanctos Apostolos negotiatos fuisse, et in regula B. Benedicti praecipitur provideri, per quorum manus negotia monasterii procurentur. Canes et aves sequi ad venandum, et omnibus quibuslibet causis superfluis interesse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini, nec non et monachis omnino contradicimus, de quibus ait Apostolus : " Nemo, militans Deo, imp licat se negotiis saecularibus. "

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
