Latin
3.1.1973 to 3.1.1980
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1973-1980
Not analysed yet
CAP. II. Clerici non debent esse ministri vel procuratores laicorum; quod si contra fecerint, et deprehendantur in fraude, non subvenitur eis ab ecclesia. Eugenius Papa Lucanensi Episcopo. Sacerdotibus autem et clericis tuis denuncies publice, ne ministri laicorum fiant, nec in rebus eorum procuratores exsistant. Quod si postmodum facere praesumpserint, et occasione ipsius administrationis propter pecuniariam causam deprehendantur in fraude, indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari. CAP. III. Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam, nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi, et sine dispensatione Papae non promoventur. Alexander III. in concilio Turonensi. Non mag nopere antiqui hostis invidia infirma membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: "Escae eius electi. "Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est, quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi, regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de claustris suis educit. Unde, ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo, mensa et ceteris ultimi fratrum [semper ]exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant.