# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.242-250

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.242 to 3.1.250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.242

CAP. VIII. Praebendae et dignitates non debent dividi, nec etiam permutari. Idem in concilio Turonensi. Maioribus ecclesiae beneficiis in sua integritate manentibus indecorum nimis videtur, ut minorum clericorum praebendae patiantur sectionem. Idcirco, ut, sicut in magnis, ita quoque in minimis membris suis firmatam ecclesia habeat unitatem, divisionem praebendarum aut dignitatum permutationem fieri prohibemus. CAP. IX. Receptus in canonicum ex promissione capituli debet quando facultas se obtulerit, habere praebendam. Vid. cap. 2. de concess. praebend. in VI. cum gloss. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Relatum est auribus nostris, quod, quum dilectus filius noster magister Ia. in ecclesia tua sit per te canonice institutus, et in choro, capitulo et aliis, quorum communis est usus, plenam, sicut canonicus habeat, potestatem, nondum sibi praebendam iuxta promissionem tuam assignare curasti, licet post promissum tuum plures praebendae in ipsa ecclesia vacasse dicantur. Quoniam igitur dignum est et omnimodis consentaneum rationi , ut, postquam magister I. in ecclesia tua canonicus est institutus, et a te habuit in promissis de conferenda sibi prima praebenda, quum in ecclesia ipsa vacaret, ut debeat praebendae integritate gaudere, praesertim quum, sicut nobis proponitur, literatus sit et discretus, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si idem I. in ecclesia tua est canonice institutus, et in choro et capitulo et in aliis, quorum usus est communis, potestatem sicut canonicus habet, ei praebendam, si qua de antiquis in ecclesia ipsa nunc vacat, vel quum ibi primo vacaverit, omni occasione et contradictione cessante secundum promissionem tuam concedas liberaliter et assignes ita, quod de constantia et gravitate possis merito commendari, et nos propter hoc iterato tibi scribere non compellamur , quia non est congruum, ut praebenda careat qui in canonicum noscitur esse receptus. CAP. X.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
