# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.251-257

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.251 to 3.1.257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.251

Religiosi reditus ecclesiarum suarum diminuere non possunt respectu portionis, quae debetur rectoribus seu vicariis, nec parochias dividere. Idem Canonicis regularibus et Monachis Eboracensis dioecesis. Avaritiae, quae est idolorum servitus, ii debent radicem studiosius exstirpare, qui saeculi vanitatibus renunciantes Domino elegerunt in religionis habitu militare . Intelleximus autem , quod in ecclesiis vestris, de quibus certas pensiones consuevistis percipere, portiones vel antiquos reditus minorastis, quos nonnulli clerici ecclesiarum ipsarum olim habuisse noscuntur. Ideoque, quoniam hoc ex radice avaritiae et cupiditatis procedit, quam debetis modis omnibus evitare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quas portiones vel antiquos reditus clericorum indebite sine consilio vel consensu archiepiscopi vestri, postquam ipse archiepiscopatum habuerit , minuere vel parochias dividere praesumpsistis, eas ad integritatem pristinam revocetis, et rationabiles et antiquas pensiones clericorum, qui debent altaribus deservire, integras et illibatas servetis, et in ecclesiis de quibus certas eis pensiones soliti estis percipere, portiones vel antiquos reditus, quos in illis clerici ante tempora ipsius archiepiscopi et postquam adeptus est archiepiscopatum habuerant, nullatenus praesumptione temeraria minuatis, ne parochias ecclesiarum auctoritate vestra dividere aliquatenus praesumatis . CAP. XI. Possunt praelatus et capitulum praebendae vacanti honestum onus imponere, ad quod praebendarius teneatur. Idem Praeposito et Capitulo Insulensibus. Significatum est nobis, quod cuidam sacerdoti praebendam unam in ecclesia vestra communi [ consensu et ] voluntate dedistis, ita quidem , quod missam de sancta Maria, nisi corporis infirmitate gravatus sit, debeat quotidie celebrare, et ecclesiam vestram non nisi communi tam propositi quam capituli consensu possit dimittere, vel cuiquam praebendae illius anniversarium delegare. Quam siquidem institutionem eatenus confirmamus, ut praedictus sacerdos, nisi infirmitate corporis fuerit impeditus, assidue debeat obsequium suum impendere ecclesiae memoratae, et, quanto frequentius potest, salva honestate sua et debita devotione missarum solennia celebrare, nec sibi liceat hoc illi subtrahere, sive causa voluptatis, sive se ad aliam ecclesiam transferendo.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
