# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.258-269

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.258 to 3.1.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.258

CAP. XII. Ad praesentationem religiosorum in eorum ecclesiis nullus debet institui per episcopum, nisi prius ei congrua portio redituum assignetur. Idem Vigoriensi Archiepiscopo. De monachis autem , qui vicarios parochialium ecclesiarum in tantum gravant, ut hospitalitatem tenere non possint, nec honestam sustentationem habere , eam curam et providentiam habeas, quod ad praesentationem monachorum nullum recipias, nisi tantum ei de proventibus ecclesiae coram te fuerit assignatum, unde iura episcopalia possit persolvere, et congruam atque sufficientem sustentationem habere. Illis autem sacerdotibus quibus a te vel praedecessoribus tuis in ecclesiis monachorum cura est animarum commissa, eam subtrahere poteris, nisi ipsis a monachis honesta et sufficiens sustentatio fuerit assignata . CAP. XIII. Plures dignitates vel personatus in una vel in diversis ecelesiis quis habere non potest. Idem Salernitano Archiepiscopo. Ad haec licet consuetudo illa non sit consona rationi, secundum quam si clericus, a Kalendis Martiis usque ad Kalendas Novembris decesserit, totum beneficium quod habet anno illo percipere, pro sua voluntate largitur; quia tamen in multis ecclesiis conservatur, eam satis in archiepiscopatu tuo poteris tolerare, praesertim si clericus in decessu suo gravetur onere debitorum. Et Illud est omni rationi contrarium, ut unus clericus in una ecclesia vel in diversis ecclesiis plures dignitates vel personatus obtineat, quum singula officia in ecclesiis assiduitatem exigant personarum. CAP. XIV. Habens plures dignitates alteram dimittere compellitur. Idem Burdegalensi Archiepiscopo. Praeterea de archidiacono G., qui in tua et Tolosana ecclesia est archidiaconus constitutus, et in utraque ecclesia regulariter professus, collectis illis, quae in archidiaconatu ecclesiae tuae colligere potest, praeter conscientiam tuam Tolosam regreditur, et ibi per annum vel eo amplius moratur, prudentiae tuae mandamus, quatenus eundem G., si res ita se habet , altero, quem maluerit, archidiaconatu occasione et appellatione cessante facias esse contentum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
