Latin
3.1.314 to 3.1.321
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.314-321
Not analysed yet
CAP. XXVI. De una praebenda vacante possunt fieri duae, si eius suppetant facultates; alias dividens integrare tenetur. Idem. Vacante quadam praebenda in ecclesia tua, duas ex ea constituens, ad illas de consensu capituli tui duos canonicos assumpsisti, quorum altero apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, praebendam, quam defunctus habuerat, quidam clericus nomine Hippolytus fuit auctoritate sedis apostolicae assecutus. Verum quum idem Hippolytus te super integritate praebendae per quasdam nostras literas inquietet, et alius idem ius adversus te se habere proponat, quid facere debeas requisisti. Super quo fraternitati tuae sic duximus respondendum, quod, quum Turonensis statuta concilii sectionem inhibeant praebendarum, teneris utrique de his, quae vacare contigerit, integrare praebendam, nisi forte rationabili causa de vacante praebenda supradicta duae fuerint constitutae, ac tot sint utriusque proventus, quod per utramque sit utrique provisum in beneficio c ompetenti. [Tu denique etc. Dat. Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.] CAP. XXVII. Si Papa mandat capitulo, ut aliquem in canonicum recipiant, et praebendam, si qua vacat, conferant, si de mandato scientes alii conferunt, coguntur primum recipere, et de reditibus ecclesiae loco beneficii providere, donec praebendam habeat. Idem Vercellensi Episcopo. Dilectus filius G. clericus, pro quo canonicando in ecclesia Novariensi scripseramus, quod intendebat per nostras literas non obtento, contra canonicos eiusdem nobis exposuit conquerendo, quod, quum pro eo ad Novariense capitulum mandatum apostolicum misissemus, ut eum in canonicum reciperent et in fratrem, praebendam, si qua tamen tun c vacabat, conferentes eidem, ipsi non solum mandatum apostolicum noluerunt adimplere, verum etiam praebendam vacantem, quam mandavimus illi conferri, alii praesumpserunt assignare. Unde petebat a nobis, ut quae de ipso inceperamus exsequi dignaremur. Magister autem Gregorius Novariensis ecclesiae procurator proponebat econtra, quia, quum in illa ecclesia nulla vacaret praebenda, praedictus clericus ad apostolicam sedem accedens falso in ecclesia ipsa nobis suggessit vacare praebendam, et ad suggestionem falsam super receptione sua literas impetrarat. Unde, quum mendax precator carere debeat impetratis penitus, idem procurator ab impetitione ipsius ecclesiam postulabat absolvi. Quum igitur coram dilecto filio nostro G. S. Gregorii ad Velum aureum diacono cardinali, quem eisdem dedimus auditorem, super his diutius litigarent, et idem cardinalis quae fuerant proposita coram eo nobis retulit diligenter, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod in Novariensi ecclesia praebenda vacaret tempore, quo super praebenda eiusdem ecclesiae canonici nostras literas receperunt, quum eam penitus alii in elusionem mandati nostri duxerint conferendam, eundem clericum, si non alibi habet sufficiens beneficium ecclesiasticum, iuxta tenorem prioris mandati nostri a praedictis clericis in canonicum recipi, et sibi de reditibus ipsius ecclesiae singulis annis competentes assignari proventus, donec ei sit in beneficio praebendali provisum.