# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.322-327

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 3.1.322 to 3.1.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/3.1.322

CAP. XXVIII. Habens personatum vel beneficium curatum, si secundo tale receperit, vacat primum; quod si retinere contenderit, etiam secundo privabitur. Hoc primo. Et is, ad quem spectat beneficii curati collatio, licite confert statim, quum institutus aliud recepit, et, si infra sex menses non conferat, devolvitur ad alium collatio, et aliter ponitur. Hoc secundo. Cum sublimibus vero et literatis personis circa pluralitatem beneficiorum incompatibilium solus Papa dispensat. Hoc tertio. Hoc dicit istud cap. utile et famosum. Idem in concilio generali. De multa providentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum, ut nullus diversas dignitates ecclesiasticas vel plures ecclesias parochiales reciperet contra sacroru m canonum instituta; alioquin [ et ] recipiens sic acceptum amitteret, et largiendi potestate conferens privaretur. Quia vero propter praesumptiones et quorundam cupiditates nullus hactenus aut rarus de pra edicto statuto fructus provenit : nos evidentius et expressius occurrere cupientes praesenti decreto statuimus, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure privatus, et, si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur. Is quoque, ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum, et, si ultra sex menses conferre distulerit, non solum ad alios secundum Lateranensis concilii satutum eius collatio devolvatur, verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem ecclesiae cuius est illud beneficium, assignare, quantum a tempore vacationis ipsius ex eo constiterit esse perceptum. Hoc idem in personatibus esse decernimus observandum, addentes, ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut personatus habere praesumat, etiamsi curam non habeant animarum. Circa sublimes tamen et literatas personas, quae maioribus sunt beneficiis honorandae, quum ratio postulaverit, per sedem apostolicam poterit dispensari. CAP. XXIX. Concilium provinciale a beneficiorum collatione suspendit eos, qui post secundam correctionem indignis beneficia conferunt: providet etiam, quis interim beneficia conferat, et illam suspensionem relaxat solus Papa, vel solus patriarcha.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
